{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.4","citation":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.4","ref":"4.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021"},"verse":false,"words":358,"text":"1 [is ita se habentibus quid prodest nouellis hereticis, inimicis crucis Christi et diuinae obpugnatoribus gratiae, quod a Manicheorum errore sani uidentur et alia sua pestilentia moriuntur? quid eis prodest, quod in laude creaturae dicunt 'deum bonum nascentium conditorem, per quem facta sunt omnia, eiusque opus esse filios hominum', quos Manichei dicunt opus esse principis tenebrarum, cum inter utrosque uel apud utrosque dei creatura quae est in infantibus pereat? utrique enim nolunt eam Christi carne et sanguine liberari: illi, quia ipsam carnem et sanguinem Christi, tamquam haec omnino in homine uel ex homine non susceperit, destruunt, isti autem, quia nullum malum inesse infantibus asserunt, unde per sacramentum carnis huius et sanguinis liberentur. iacet inter illos in paruulis humana creatura institutione bona, propagatione uitiata, bonis suis confitens optimum conditorem, malis suis quaerens misericordissimum redemptorem, Manicheos habens bonorum suorum uituperatores, Pelagianos habens malorum suorum negatores, utrosque persecutores. et quamuis per infantiam loqui non ualeat, specie tamen tacita et infirmitate abdita impiam uanitatem utrorumque conpellat et illis dicens: 'ab co qui bona creat credite me creari' et istis dicens: 'ab eo qui me creauit sinite me sanari'. Manicheus dicit: 'nihil est huius infantis nisi anima bona liberanda, cetera non ad deum bonum, sed ad principem tenebrarum pertinentia respuenda , Pelagianus dicit: 'immo huius infantis nihil est liberandum, quia totum ostendimus saluum'. ambo mentiuntur, sed iam mitior est carnis solius accusator, quia in uniuersum conuincitur saeuire laudator. sed nec Manicheus humanae animae subuenit blasphemando auctorem totius hominis deum nec Pelagianus humanae infantiae diuinam medicinam subuenire permittit negando originale peccatum. deus ergo miseretur per catholicam fidem, quae utramque redarguendo perniciem infanti subuenit ad salutem, Manicheis dicens: 'audite apostolum clamantem : nescitis quia corpus uestrum templum est in uobis spiritussancti? et deum bonum creatorem credite et corporum, quia non potest esse templum spiritus sancti opus principis tenebrarum', Pelagianis dicens: 'in iniquitatibus conceptus est et in peccatis eum mater eius in utero aluit, quem conspicitis paruulum. quid eum tamquam ab omni noxa liberum defendendo non permittitis per indulgentiam liberari ? nemo mundus sorde nec infans cuius est diei unius uita super terram. sinite miserum remissionem accipere peccatorum per eum qui solus nec paruus nec magnus potuit habere peccatum'.","prev":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.3","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.3"},"next":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.5","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.5"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}