{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.5","citation":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.5","ref":"4.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021"},"verse":false,"words":133,"text":"Quid eis igitur prodest, quod dicunt 'omne peccatum non de natura, sed de uoluntate descendere' et Manicheis malam naturam dicentibus causam esse peccati huius sententiae ueritate resistere, quando nolentes admittere originale peccatum, cum et ipsum sine dubio de primi hominis uoluntate descendat, faciunt reos paruulos de corpore exire? quid eis prodest 'baptismum omnibus aetatibus necessarium confiteri', quod Manichei dicunt omni aetati superfluum, cum isti dicant esse in paruulis falsum, quantum ad remissionem adtinet peccatorum? quid eis prodest quod 'carnem Christi', quam Manichei nullam uel simulatam fuisse contendunt, aduersus eos isti non solum 'ueram, sed et ipsam et animam nulla peccati macula respersam fuisse' defendunt, cum sic eius infantiae ceteri ah eis coaequentur infantes non inpari puritate, ut et illa non uideatur seruare istorum comparatione propriam sanctitatem et isti ex illa nullam consequantur salutem?","prev":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.4","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.4"},"next":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.6","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.6"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}