{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.7","citation":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.7","ref":"4.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021"},"verse":false,"words":330,"text":"Sed haec ideo dicunt isti, dum uolunt ex uerbis apostoli in suum sensum homines detorquere. ubi enim ait apostolus: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, ibi uohmt intellegi non peccatum pertransisse, sed mortem. quid est ergo quod sequitur: in quo omnes peccauerunt? aut enim in illo uno homine peccasse omnes dicit apostolus, de quo dixerat: per unum hominem peceatum in trauit in mundum, aut in illo peccato aut certe in morte. non enim mouere debet, quia non dixit 'in qua', sed i n quo omnes peccauerunt; mors quippe in graeca lingua generis masculini est. quodlibet ergo eligant. aut enim 'in illo homine peccauerunt omnes' ideo dictum est, quoniam quando ille peccauit, in illo erant onmes; aut in illo peccato peccauerunt omnes, quia generaliter omnium factum est, quod nascentes tracturi erant omnes; aut restat, ut dicant, quod in illa morte peccaucrumt omnes. sed hoc quemadmodum possit intellegi non plane uideo. in peccato enim moriuntur homim's, non in morte peccant; nam peccato praecedente mors sequitur, non morte praecedente peccatum. aculeus quippe mortis est peccatu m, id est aculeus, cuius punctione fit mors, non aculeus, quo pungit mors, sicut uenenum, si bibitur, appellatur poculum mortis, quod eo poculo facta sit mors, non quod morte sit poculum factum aut a morte sit datum. quodsi propterea non potest illis uerbis apostoli peccatum intellegi, in quo omnes peccauerunt, quia in graeco, unde translata est epistula, peccatum feminino genere positum est, restat, ut in illo primo homine peccasse omnes intellegantur, quia in illo fuerunt omnes quando ille peccauit, unde peccatum nascendo trahitur, quod nisi renascendo non soluitur. nam sic et sanctus Hilarius intellexit quod scriptum est: i n. quo omnes peccauerunt; ait enim: in quo, id est Adam omnes peccauerunt. deinde addidit: manifestum in Adam omnes peccasse quasi in massa; ipse enim per peccatum corruptus, omnes quos genuit nati sunt sub peccato. haec scribens Hilarius sine ambiguitate commonuit, quomodo intellegendum esset 'in quo omnes peccauerunt\".","prev":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.6","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.6"},"next":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.8","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.8"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}