{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.8","citation":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.8","ref":"4.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021"},"verse":false,"words":326,"text":"Propter quid autem idem apostolus dicit nos per Christum reconciliari deo, nisi propter quod facti fuimus inimici? et hoc quid est nisi peccatum? unde et propheta dicit: peccata uestra separant inter uos et deum. propter hanc igitur separationem mediator est missus, ut tolleret peccatum mundi, per quod separabamur inimici, et reconciliati ex inimicis efficeremur filii. hinc utique apostolus loquebatur, hinc factum est, ut interponeret quod ait per unum hominem intrasse peccatum. haec enim sunt superiora uerba eius: commendat autem, inquit, suam caritatem deus in nobis, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salui erimus ab ira per ipsum. si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati salui erimus in uita ipsius, non solum autem, sed et gloriantes in deo per dominum nostrum Iesum Christum, per quem et nunc reconciliationem accepimus deinde subiungit: propterhoc sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit et per peceatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes p e peccauerunt. quid tergiuersantur Pelagiani ? si omnibus necessaria est reconciliatio per Christum, per omnes transiit peccatum, quo inimici fuimus, ut reconciliari opus haberemus. haec reconciliatio est in lauacro regenerationis et Christi carne et sanguine, sine quo nec paruuli possunt habere uitam in semet ipsis. sicut enim fuit unus ad mortem propter peccatum, sic est unus ad uitam propter iustitiam, quia, sicut in Adam omnes moriuntur, si in Christo omnes uiuificabuntur et : sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem ita et per unius iustificationem in omnes homines ad ius tificationem uitae quis aduersus haec apostolica uerba tanta duritia nefandae inpietatis obsurduit, ut his auditis mortem sine peccato in nos per Adam transisse contendat, nisi obpugnatores gratiae dei, inimici crucis Christi, quorum finis est interitus, si in hac obstinatione durauerint? uerum haec dixisse sufficiat propter eorum illam uersutiam serpentinam, qua uolunt mentes corrumpere simplices et auertere a catholicae fidei castitate ueluti laude creaturae.","prev":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.7","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.7"},"next":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.9","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.9"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}