{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.9","citation":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.9","ref":"4.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021"},"verse":false,"words":162,"text":"Porro autem de laude nuptiarum quid eis prodest, quod aduersus Manicheos, qui nuptias non deo uero et bono adsignant, sed principi tenebrarum, isti uerbis uerae pietatis obsistunt dicentes 'quia dominus in euangelio loquitur: qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit e o s. et dixit: crescite et multiplicamini et replete terram. quod ergo deusconiunxit, homo non separet'? quid eis hoc prodest per ucrum seducere ad falsum ? hoc enim dicunt, ut ab omni noxa liberi nasci credantur infantes ac sic non eis opus sit deo reconciliari per Christum non habentibus ullum originale peccatum, propter quod reconciliatio necessaria est omnibus per unum, qui sine peccato uenit in mundum, sicut omnium factae inimicitiae sunt per unum, per quem peccatum intrauit in mundum. quod catholice creditur pro saluanda natura hominum salua laude nuptiarum, quia nuptiarum laus est iusta copulatio sexuum, non iniqua defensio uitiorum. ac per hoc cum isti laudando nuptias a Manicheis homines ad se ipsos uolunt traducere, mutare illis morbum cupiunt, non sanare.","prev":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.8","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.8"},"next":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.10","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.10"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}