{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra epistulam fundamenti 23.17-29","citation":"Augustine, Contra epistulam fundamenti 23.17-29","ref":"23.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/23.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/23.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/23.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra epistulam fundamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a"},"verse":false,"words":202,"text":"hoc enim quasi proprium atque praecelsum auctoris sui laudibus tribuunt, quod dicunt illa. quae ab antiquis figurate in libris diuina mysteria posita sunt. huic, qui ultimus uenturus erat, soluenda et demonstranda esse seruata, et propterea post istum iam neminem doctorem diuinitus esse uenturum, quia nihil iste per figuras et allegorias dixerit, cum et antiquorum, quae talia fuerant, aperiret et sua enodate manifesteque monstraret. non habent ergo isti, ad quas interpretationes reuertantur, cum illis de auctore suo legitur: iuxta unam uero partem ac latus inlustris illius ac sanctae terrae erat tenebrarum terra. quocumque se uerterint, necesse est, ut phantasmatum suorum miseria coartati in scissuras aut abruptas praecisiones et iuncturas. aut fulturas turpissimas incidant: quas non dicam de incommutabili natura dei, sed de omni natura incorporea quamuis mutabili, sicut est anima. miserrimum est credere. et tamen, si non possem me intendere ad superiora neque cogitationes meas a falsis imaginationibus. quas per sensus corporeos memoria fixas gero, in libertatem ac sinceritatem naturae spiritalis euoluere. quanto melius humani corporis forma deum cogitarem, quam illum nigrum cuneum scissurae inferiori eius adfigerem superioremque uastissimam laxitatem non inueniens. unde oppilarem, sic inmensa inanitate patentem et hiantem relinquerem ? quid ista opinione foedius ? quid tenebrosius hoc errore dici aut fingi potest ?","prev":{"citation":"Contra epistulam fundamenti 23.1-16","label":"23.1 to 23.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/23.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/23.1"},"next":{"citation":"Contra epistulam fundamenti 24","label":"24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/24"},"credit":{"text":"Augustine, Contra epistulam fundamenti, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021a/stoa0040.stoa021a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}