{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra epistulam fundamenti 29","citation":"Augustine, Contra epistulam fundamenti 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/29.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra epistulam fundamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a"},"verse":false,"words":161,"text":"Quis igitur ista ordinauit? quis distribuit atque distinxit? quis numerum, qualitatem, formas, uitam dedit ? haec enim omnia per se ipsa bona sunt nec inuenitur, unde cuique naturae nisi ab omnium bonorum deo auctore tribuantur. non enim sicut chaos describere, uel quo modo insinuare etiam poetae solent informem quandam materiem sine specie, sine qualitate, sine mensuris, sine numero et pondere, sine ordine ac distinctione confusum nescio quid atque omnino expers omni qualitate, — unde illud quidam doctores graeci iiroiov uocant — non ergo sic isti hanc quam uocant terram tenebrarum insinuare conantur, sed omnino aliter longeque diuerse atque contrarie latus lateri adiungunt atque conliniant: naturas quinque numerant, distingunt, ordinant, qualitatibus propriis enuntiant nec eas desertas infecundasque esse permittunt, sed suis inhabitatoribus conplent eisque ipsis formas congruas et suis habitationibus adcommodatas adtribuunt et quod antecellit omnibus, uitam. haec tanta bona enumerare et ab auctore omnium bonorum deo aliena esse dicere, hoc est nec in rebus agnoscere tantum ordinis bonum nec in se tantum erroris malum.","prev":{"citation":"Contra epistulam fundamenti 28","label":"28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/28"},"next":{"citation":"Contra epistulam fundamenti 30.1-15","label":"30.1 to 30.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/30.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra epistulam fundamenti, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021a/stoa0040.stoa021a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}