{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra epistulam fundamenti 30.1-15","citation":"Augustine, Contra epistulam fundamenti 30.1-15","ref":"30.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/30.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/30.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra epistulam fundamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a"},"verse":false,"words":307,"text":"Sed ista, inquit, genera quinque illas naturas inhabitantia saeua erant atque pestifera. quasi ego in eis saeuitiam pestemque laudauerim. ecce, ego tecum uitupero, quae in illis mala esse criminaris, lauda tu mecum, quae in illis bona ipse commemoras: ita uidebis bona malis permixta te uelle constituere pro summo et extremo malo. uitupero ibi tecum pestem, lauda ibi mecum salutem; non enim genera illa uel gigni uel nutriri uel inhabitare illam terram sine aliqua salute potuissent. uitupero ibi tecum tenebras, lauda ibi mecum fecunditatem; tenebras enim dicis „inaestimabiles. et addis tamen \"cum propriis fetibus,\" quamquam tenebrae non sunt corporeae totumque hoc nomen lucis absentia est, sicut nuditas carere uestitu et inanitas uacare corporis plenitudine; ac propterea tenebrae nihil gignere potuerunt, quamuis terra potuerit tenebrosa, id est carens luce aliquid gignere. sed interim hoc omittamus. fetus tamen ubi exoriuntur, et temperamentum est aptum saluti et quaedam concordia numerosa ordinat atque in unitatem coaedificat membra nascentium sibimet inuicem moderationis pace congruentia. quae omnia quis non intellegat maiore laude quam tenebras uituperatione dignanda? uitupero ibi tecum caenum turbidum aquarum, lauda ibi mecum et ipsam speciem qualitatemque aquarum et inhabitatorum natantium membra congruentia, uitam corpus continentem et regentem et omne temperamentum sui generis ualetudini adcommodatum. quantumuis enim aquas caenosas turbidasque reprehendas, eo tamen, quod tales aquas dicis, ut animantia sua possent et gignere et continere, speciem illis qualiscumque corporis et partium similitudinem, qua in unam formantur pacanturque qualitatem, auferre non potes, quia si abstuleris, nullum erit corpus: quae omnia, si es homo, sentis esse laudanda. et quantumuis illorum inhabitatorum saeuitiam et inter se impetus dilacerationis et uastationis exaggeres, non eis tamen adimis numerosos formarum terminos, quibus sibi singula eorum corpora membrorum parilitate pacata sunt, et temperamentum salutis, et moderamen animae partes sui corporis in unitatem amicitiae concordiaeque redigentis: quae si humano sensu intueris, uides plus esse laudanda quam illa uituperanda, quae displicent.","prev":{"citation":"Contra epistulam fundamenti 29","label":"29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/29"},"next":{"citation":"Contra epistulam fundamenti 30.16-21","label":"30.16 to 30.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/30.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/30.16"},"credit":{"text":"Augustine, Contra epistulam fundamenti, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021a/stoa0040.stoa021a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}