{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra epistulam fundamenti 37.1-9","citation":"Augustine, Contra epistulam fundamenti 37.1-9","ref":"37.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/37.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/37.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/37.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra epistulam fundamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a"},"verse":false,"words":289,"text":"Quid mali, inquis, fieret, si et ista fierent summe bona? et tamen si quis ex nobis quaereret accepto et credito deo patre summo bono, si esset aliud summe bonum, unde esse nobis pie uideretur, nullo modo recte responderemus nisi de deo patre, qui summe bonus est. quod ergo de illo est, meminerimus natum de illo esse, non ab eo factum de nihilo, et ideo et hoc summe, id est incorruptibiliter bonum esse, uidemusque iniuste flagitari, ut tam summe bona sint, quae fecit de nihilo, quam summe bonus est, quem de se genuit: quem nisi unum genuisset, non id, quod ipse est, genuisset, quia ipse unus est. quapropter unico quidem filio, per quem facta sunt a patre omnia bona de nihilo, inperite atque inpie fratres quaeruntur, nisi ex eo, quod in homine adparere dignatus est. nam ideo et unigenitus in scripturis et primogenitus dicitur: unigenitus a patre, primogenitus ex mortuis. et uidimus, inquit, gloriam eius tamquam unigeniti a patre, pleni gratia et ueritate, et Paulus dicit: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quodsi dixerimus \"non iam essent ista bona, quae de nihilo facta sunt, sed tantummodo dei natura esset\", inuidebimus tantis bonis et uox inpia est, iniuriam putare non hoc esse, quod deus est, et ideo nolle esse aliquod bonum, quoniam ei praeponitur deus. quaeso, patere, natura animae rationalis, aliquanto minus te esse quam deus est, et tanto minus, ut post ipsum te melius aliquid non sit, patere, inquam, et mitesce illi, ne te adhuc repellat in infima, ubi per angustias poenales etiam atque etiam bonum, quod es, uilescat tibi. superba es in deum, si indignaris, quod te antecedit, et nimis contumeliose de illo sentis, si non ineffabiliter gratularis tam magnum bonum esse te, ut solus sit ille praestantior.","prev":{"citation":"Contra epistulam fundamenti 36","label":"36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/36"},"next":{"citation":"Contra epistulam fundamenti 37.10-22","label":"37.10 to 37.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/37.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/37.10"},"credit":{"text":"Augustine, Contra epistulam fundamenti, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021a/stoa0040.stoa021a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}