{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra epistulam fundamenti 9.1-15","citation":"Augustine, Contra epistulam fundamenti 9.1-15","ref":"9.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/9.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/9.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra epistulam fundamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a"},"verse":false,"words":280,"text":"Fortasse dicas mihi: quando ergo uenit a domino promissus paracletus? hic ego si non haberem aliud. quod crederem, facilius eum adhuc uenturum expectarem quam per Manichaeum uenisse concederem. nunc uero cum in actibus apostolorum manifestissime sancti spiritus praedicetur aduentus, quae me necessitas cogit haereticis tam periculose et tam facile credere? in libro enim memorato sic scriptum est: primum quidem sermonem fecimus de omnibus. o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere in die, qua apostolos elegit per spiritum sanctum et praecepit praedicare euangelium. quibus praebuit se uiuum post passionem in multis argumentis dierum, uisus est eis per dies quadraginta et docens de regno dei, quomodo conuersatus sit cum illis et praeceperit eis, ne discederent ab Hierosolymis, sed sustinerent pollicitationem patris, quam audistis, inquit ex ore meo' quoniam Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem spiritu sancto incipietis baptizari: quem et accepturi estis non post multos dies istos usque ad pentecosten. illi quidem cum uenissent, interrogabant eum dicentes: domine, si hoc in tempore repraesentaberis, et quando regnum Israhel. ille autem dixit: nemo potest cognoscere tempus, quod pater posuit in sua potestate; sed accipietis uirtutem spiritus sancti superuenientem in uos et eritis mihi testes apud Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. ecce habes, ubi commemorauit discipulos pollicitationis paternae, quam ex ore eius audierant de uenturo spiritu sancto. nunc uideamus, quando sit missus. paulo post enim sequitur et dicit: in illo tempore, quo subpletus est dies pentecostes, fuerunt omnes eadem animatione simul in unum; et factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et inpleuit totum illum locum, in quo erant sedentes; et uisae sunt illis linguae diuisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque illorum.","prev":{"citation":"Contra epistulam fundamenti 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/8"},"next":{"citation":"Contra epistulam fundamenti 9.16-31","label":"9.16 to 9.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/9.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/9.16"},"credit":{"text":"Augustine, Contra epistulam fundamenti, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021a/stoa0040.stoa021a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}