{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra epistulam fundamenti 9.16-31","citation":"Augustine, Contra epistulam fundamenti 9.16-31","ref":"9.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/9.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/9.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/9.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra epistulam fundamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a"},"verse":false,"words":209,"text":"et inpleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui linguis, quomodo spiritus dabat eis pronuntiare. Hierosolymis autem fuerunt habitantes Iudaei, homines ex omni natione, quae est sub caelo. et cum facta esset uox, conlecta est turba et confusa est, quoniam audiebat unusquisque suo sermone et suis linguis loquentes eos. stupebant autem et admirabantur ad inuicem dicentes: nonne omnes, qui loquuntur, natione sunt Galilaei? et quomodo agnoscimus in illis sermonem, in quo nati sumus? Parthi, Medi, Elamitae et qui inhabitant Mesopotamiam. Armeniam et Cappadociam, Pontum. Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, Aegyptum et regiones Africae, quae est ad Cyrenen; et qui aduenerant Romani et Iudaei incolae et Cretenses et Arabes audiebant loquentes illos suis linguis magnalia dei. stupebant autem et haesitabant ob id. quod factum est, dicentes: quidnam hoc uult esse? alii autem inridebant dicentes: hi musto omnes onerati sunt. ecce, ubi uenit spiritus sanctus. quid uultis amplius? si scripturis credendum est, cur non his potius credam, quae robustissima auctoritate firmatae sunt, quae cum ipso euangelio, ubi promissum sanctum spiritum pariter credimus, innotescere populis et commendari posteris praedicarique meruerunt? hos ergo actus apostolorum euangelio pari auctoritate coniunctos cum lego, inuenio non solum esse promissum illis ueris apostolis sanctum spiritum, sed etiam tam manifeste missum, ut nullus de hac re locus relinqueretur erroribus.","prev":{"citation":"Contra epistulam fundamenti 9.1-15","label":"9.1 to 9.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/9.1"},"next":{"citation":"Contra epistulam fundamenti 10","label":"10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/10"},"credit":{"text":"Augustine, Contra epistulam fundamenti, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021a/stoa0040.stoa021a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}