{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Epistulam Parmeniani 2.13","citation":"Augustine, Contra Epistulam Parmeniani 2.13","ref":"2.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Epistulam Parmeniani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa023"},"verse":false,"words":199,"text":"Omitto dicere quam scelerata superbia dicatur neminem esse inter collegas suos uel se ipsum non esse cum aliqua macula et uitio non membrorum, sed quod peius est morum. quod ubi agere cum eis coeperimus, respondent interesse qualis sit macula et quale uitium, quasi scriptura discreuerit quae ait: homo qui habuerit maculam et uitium non accedat offerre dona deo. nullamne maculam et uitium habuit non dico Optatus, sed ipse Parmenianus aut ipse Donatus? sed tanto isti amore hominum caeci sunt et corde impudico adulteros mentis suae uni legitimo uiro coaequare non dubitant, ut quod de solo domino Iesu Christo dici potuit etiam in Donato perfectum fuisse contendant. quis dabit oculis meis fontem lacrimarum? quis congruus huic sceleri gemitus concusso pectore exprimitur? sed interim attendant utrum saltem Optatus habuerit aliquam maculam aut aliquod uitium; non usque adeo caeci sunt, ut et istius uitam omnino immaculatam et omni uitio carentem fuisse respondeant. cur ergo accedebat offerre dona deo et ab eo ceteri coniunctis manibus accipiebant, quod maculosus et uitiosus obtulerat? attendant in ceteris suis utrum nulla sit macula ebriositas, sed prius legant quibus sceleratis ebriosos apostolus Paulus adiunxerit; utrum auaritia nulla sit macula, quam idem apostolus sic detestatur, ut idolorum comparet seruituti.'","prev":{"citation":"Contra Epistulam Parmeniani 2.12","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.12"},"next":{"citation":"Contra Epistulam Parmeniani 2.14","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.14"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Epistulam Parmeniani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa023/stoa0040.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}