{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Epistulam Parmeniani 2.37.1-13","citation":"Augustine, Contra Epistulam Parmeniani 2.37.1-13","ref":"2.37.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.37.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.37.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.37.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Epistulam Parmeniani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa023"},"verse":false,"words":280,"text":"At enim dictum est per prophetam regi Iosaphat: o rex Iosaphat, si peccatorem tu adiuuas aut eum quem dominus odit tu diligis? propterea fuit super te ira domini. quis enim nostrum dicit peccatorem adiuuandum ad hoc utique in quo peccare uult, sicut ipse Achab, quem adiuuit Iosaphat eundo cum illo in proelium, cum ille Michae prophetae ueracia uerba contemneret? et tamen nec sic obfuit innocentiae regis Iosaphat pessimum meritum regis Achab, quia illum dominus ad se exclamantem de periculo bellico liberauit, illum autem sacrilegum contemptorem in manus hostium uenire permisit. et si quid Iosaphat periculi expertus est, quod ei propheta indicat ab ira domini fuisse, non alieno meruerat peccato sed suo, quia sicut ei dictum est peccantem adiuuabat. sed aput deum cetera eius bona facta praeualuerunt. sic enim ei dicitur: si peccatorem illum adiuuisti et eis qui oderunt dominum amicus es? et in hoc super te ira a facie domini. sermones dei boni in uniuersa sunt tecum, quoniam abstulisti lucos de terra et parasti cor tuum ad requirendum deum. qui autem uersatur in ecclesia dei, ubi sunt et illi qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi, qui per inuidiam et contentionem Christum annuntiant non caste, et dicit: siue per occasionem siue per ueritatem Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo, inpollutus inter eos atque integer permanet, quia non eis ad sua quaerenda consentit, cum hoc culpet atque arguat, nec eos ad peccandum, sed ad hoc adiuuat, unde Christus latius praedicetur et ab eis qui audiunt et faciunt per eos qui quod dicunt non faciunt Christo credatur, in Christo speretur, Christus diligatur. talibus enim praecepit idem apostolus dicens: nolite coniungi cum infidelibus. quae enim participatio est iustitiae et iniquitati?","prev":{"citation":"Contra Epistulam Parmeniani 2.36","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.36"},"next":{"citation":"Contra Epistulam Parmeniani 2.37.14-27","label":"2.37.14 to 2.37.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.37.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.37.14"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Epistulam Parmeniani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa023/stoa0040.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}