{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Epistulam Parmeniani 2.37.14-27","citation":"Augustine, Contra Epistulam Parmeniani 2.37.14-27","ref":"2.37.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.37.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.37.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.37.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Epistulam Parmeniani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa023"},"verse":false,"words":226,"text":"quae communicatio est luci ad tenebras? quis autem consensus est Christi ad Beliar? aut quae pars fideli cum infideli? quae autem conuentio templo dei cum simulacris? uos enim templa dei uiui estis. dicit enim: quia inhabitabo in eis et inambulabo et ero illorum deus et ipsi erunt mihi populus. propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit dominusetimmundum ne tetigeritis. et ego recipiam uos et ero uobis in patrem et uos eritis mihi in filios et filias, dicit dominus omnipotens. quae uerba isti carnaliter sentientes per tot diuisiones se ipsos minutatim in ipsa una Africa conciderunt. non enim intellegunt neminem coniungi infidelibus nisi qui facit peccata paganorum uel talia facientibus fauet, nec quemquam fieri participem iniquitatis nisi qui iniqua uel agit uel adprobat. quis autem communicat tenebris nisi per tenebras consensionis suae, cum dimisso Christo sequitur Beliar? quis ponit cum infidelibus partem suam nisi qui eius infidelitatis fit particeps? ita enim et templum dei esse desinit nec se aliter simulacris adiungit. qui autem sunt templa dei uiui et in medio nationis tortuosae ac peruersae apparent sicut luminaria in mundo uerbum uitae habentes, nihil eos quod pro unitate tolerant inficit nec angustantur, quia in illis habitat et deambulat deus et exeunt de medio malorum atque separantur interim corde, ne forte, cum id facere per seditionem schismatis uolunt, prius a bonis spiritaliter quam a malis corporaliter separentur.","prev":{"citation":"Contra Epistulam Parmeniani 2.37.1-13","label":"2.37.1 to 2.37.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.37.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.37.1"},"next":{"citation":"Contra Epistulam Parmeniani 2.38","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.38"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Epistulam Parmeniani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa023/stoa0040.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}