{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Epistulam Parmeniani 2.38","citation":"Augustine, Contra Epistulam Parmeniani 2.38","ref":"2.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.38.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Epistulam Parmeniani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa023"},"verse":false,"words":238,"text":"Quod ergo scriptum est deum dixisse: eos qui me clarificant clarificabo et qui me spernit spernetur, ipsi maxime nolunt intueri. quomodo enim clarificant deum, qui dicunt per orbem terrarum impleri non potuisse eius promissa quae promisit patribus nostris Abrahae, Isaac et Iacob, quae per prophetas tanto ante praenuntians exhibuit per unicum suum, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, ut in illo id est in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes; qui dicunt ipsum dei filium frustra dixisse: sinite utraque crescere usque ad messem, quasi falsus fuerit aut ipse fefellerit, cum sola zizania per mundum creuerint, frumenta uero praeter Donati partem in toto terrarum orbe defecerint? quomodo ista sentientes clarificant dominum, cum scriptum sit: in latitudine gentis gloria regis, in demi nutione autem populi contritio principis? aut quomodo non spernunt dominum, qui baptismum eius in eis, quorum causam non audierunt et de quibus iudicare nullo modo potuerunt, incredibili temeritate impietatis exsufflant et sibi audent arrogare quod dei est, a se damnatos in honoribus integris pro Donati pace recipiunt et a se inauditos contra pacem domini detestantur, baptisma in illis terrarum partibus per apostolos traditum perisse contendunt et per Felicianum aput Maximianistas traditum non perisse concedunt? iam uero quomodo catholici non clarificant dominum, qui promissa eius nullis hominum sceleribus quominus implerentur impediri potuisse confidunt, qui sacramenta eius tam debita ueneratione prosecuntur, ut ea si etiam ab indignis tractata fuerint, illis sua peruersitate damnatis illa intemerata sanctitate permanere demonstrent?","prev":{"citation":"Contra Epistulam Parmeniani 2.37.14-27","label":"2.37.14 to 2.37.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.37.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.37.14"},"next":{"citation":"Contra Epistulam Parmeniani 2.39","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.39"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Epistulam Parmeniani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa023/stoa0040.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}