{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Epistulam Parmeniani 2.5","citation":"Augustine, Contra Epistulam Parmeniani 2.5","ref":"2.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Epistulam Parmeniani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa023"},"verse":false,"words":272,"text":"Certe arbitror quod neminem istorum offendere debeo, si Donato deum praeposuero. quantumlibet enim ament Donatum, plus timent deum; postremo, quantum ipsi ament Donatum, nos nouimus quia solus deus uerax est, omnis autem homo mendax. Christus ergo, qui super omnia deus est benedictus in saecula et qui uerissime de se ipso dixit: ego sum ueritas, cum serui eius ab eo quaererent, utrum uellet eos ire et colligere zizania, sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, Donatus autem dicit zizania quidem creuisse, frumenta uero esse deminuta. eligant isti cui credant. Christus id est ueritas dicit: ager est hic mundus, Donatus autem dicit agrum dei solam Africam remansisse. eligant cui credant. Christus id est ueritas dicit: in tempore messis dicam messoribus: colligite primum zizania et exponit dicens: messis est finis saeculi, Donatus autem dicit per praecisionem partis suae ante messem a frumentis zizania separata. eligant cui credant. Christus id est ueritas dicit: messores angeli sunt, Donatus autem dicit se atque collegas suos hoc fecisse ante messem quod ille dixit angelos in messe facturos. eligant cui credant. certe christianos se dicunt: Christum eis Donatumque proponimus. si uerba dant Christo, cor autem Donato, considerent qui sint. ego parco, non inuehor, non exaggero, dolorem meum melius premo quam promo. si autem dicunt se Christo dare cor suum, Christo ergo credant dicenti quod per totum mundum et filii regni crescant et filii maligni, non Donato dicenti quod per mundum filii maligni tantummodo creuerint, filii autem boni usque ad solam Africam deminuti sint. quodsi Christo credunt, non iam dicimus cum ecclesiis orbis terrarum, sed cum ipso euangelio pacem habeant, quod ab igne se conseruasse mendaciter iactitant, quia factis non probant.","prev":{"citation":"Contra Epistulam Parmeniani 2.4","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.4"},"next":{"citation":"Contra Epistulam Parmeniani 2.6","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.6"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Epistulam Parmeniani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa023/stoa0040.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}