{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Epistulam Parmeniani 3.14.1-9","citation":"Augustine, Contra Epistulam Parmeniani 3.14.1-9","ref":"3.14.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/3.14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/3.14.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/3.14.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Epistulam Parmeniani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa023"},"verse":false,"words":282,"text":"Ad hoc enim et ipse apostolus ait: si quis frater nominatur. in eo quippe quod ait 'si quis' nihil aliud uidetur significare uoluisse, nisi eum posse tali modo salubriter corrigi qui inter dissimiles peccat, id est inter eos quos peccatorum similium pestilentia non corrumpit. in eo uero quod ait 'nominatur' hoc nimirum intellegi uoluit, parum esse ut sit quisque talis, nisi etiam nominetur id est famosus appareat, ut possit omnibus dignissima uideri quae in eum fuerit anathematis prolata sententia. ita enim et salua pace corrigitur et non interfectorie percutitur, sed medicinaliter uritur. propterea et de illo dixit quem tali medicina sanari uoluerat: satis est huic correptio haec quae (a) multis. neque enim potest esse salubris a multis correptio, nisi cum ille corripitur qui non habet sociam multitudinem. cum uero idem morbus plurimos occupauerit, nihil aliud bonis restat quam dolor et gemitus, ut per illud signum, quod Ezechieli sancto reuelatur, inlaesi euadere ab illorum uastatione mereantur — ad eum enim qui errare non potest clamant: ne comperdas cum impiis animam meam et cum uiris sanguinum uitam meam —, ne, cum uoluerint colligere zizania, eradicent simul et triticum nec per diligentiam segetem dominicam purgent, sed per temeritatem ipsi potius inter purgamenta numerentur. ideoque idem apostolus, cum iam multos comperisset immunda luxuria et fornicationibus inquinatos, ad eosdem Corinthios in secunda epistula scribens non identidem praecipit, ut cum talibus cibum non sumerent; multi enim erant nec dici de his poterat: 'si quis frater nominatur fornicarius aut auarus aut aliquid tale, cum eiusmodi nec quidem cibum simul sumere>, sed ait: ne iterum cum uenero humilet me deus ad uos et lugeam multos ex his, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et luxuria et fornicatione quam gesserunt.","prev":{"citation":"Contra Epistulam Parmeniani 3.13","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/3.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/3.13"},"next":{"citation":"Contra Epistulam Parmeniani 3.14.10-19","label":"3.14.10 to 3.14.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/3.14.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/3.14.10"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Epistulam Parmeniani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa023/stoa0040.stoa023.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}