{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 10.1","citation":"Augustine, Contra Faustum 10.1","ref":"10.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/10.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/10.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":145,"text":"FAUSTUS dixit: Cur non accipis testamentum uetus? quia et ab ipso hoc et ex nouo didicimus aliena non concupiscere. quid autem, inquis, alienum habet. testamentum uetus? immo quid habet non alienum? diuitias promittit et uentris saturitatem et filios et nepotes uitamque longam et cum his Chananitidis regnum, sed omnia haec circumcisis et obseruantibus sabbata et immolantibus sibi et abstinentibus a porcina et huiusmodi ceteris: quae quia ego neglego et christianus omnis, ut inepta scilicet et ad salutem animi minime pertinentia, idcirco nec quae promittit. ad me iam expectare cognosco, memorque quia sit mandatum: non concupisces aliena, Iudaeis bona sua habere libens uolensque permisi solo scilicet euangelio et regni caelorum splendida hereditate contentus. nam ut Iudaeo, si sibi euangelium usurparet. iure increpitans dicerem: \"inprobe, quid tibi cum eo est, cuius praecepta non seruas?\" sic uereor, ne mihi eadem Iudaeus increpitet tenenti testamentum uetus, cuius mandata contemnam.","prev":{"citation":"Contra Faustum 9.2.28-42","label":"9.2.28 to 9.2.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/9.2.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/9.2.28"},"next":{"citation":"Contra Faustum 10.2","label":"Book 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/10.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/10.2"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}