{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 10.2","citation":"Augustine, Contra Faustum 10.2","ref":"10.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/10.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/10.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/10.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":130,"text":"AUGUSTINUS respondit: Eadem saepe uana repetere istum non pudet, sed eadem saepe quamuis uera respondere me piget. quisquis itaque etiam aduersus ista responsionem quaerit, quae superius a nobis dicta sunt, legat. Iudaeo autem dicenti mihi: \"cur tenes uetus testamentum, cuius praecepta non seruas?\" respondeo seruari a christianis etiam ex ipsis libris praecepta uitae agendae; praecepta uero . uitae significandae tunc recte obseruata, cum praenuntiabantur ista, quae nunc reuelata sunt. quapropter etiam ipsa sic non obseruo ad religionem, ut teneam tamen ad testificationem, sicut et promissa carnalia, quae ibi continentur, unde proprie uetus dicitur testamentum. quamuis mihi aeterna speranda reuelata sint, et illa tamen adtestantia lego. quae in figura contingebant illis; scripta autem sunt propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. itaque si audistis, quid respondeamus Iudaeis, audite et quod obiciam Manichaeis.","prev":{"citation":"Contra Faustum 10.1","label":"Book 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/10.1"},"next":{"citation":"Contra Faustum 10.3","label":"Book 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/10.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/10.3"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}