{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 11.3.19-29","citation":"Augustine, Contra Faustum 11.3.19-29","ref":"11.3.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/11.3.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/11.3.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/11.3.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":315,"text":"nec Iesum ex semine Dauid uult accipere nec factum ex muliere, quam, non quod fuerit uel concumbendo uel pariendo corrupta, mulierem Paulus appellat sed more scripturarum loquitur, quae ipsum sexum sic appellare consueuerunt; sicut in genesi de Eua scriptum est: formauit eam in mulierem, cum commixta uiro non fuisset. nec ipsam mortem Christi et sepulturam et resurrectionem accipit, quandoquidem Christum dicit nec mortale corpus habuisse, ubi illa uera mors esset, nec illas cicatrices ueras fuisse, quas post resurrectionem discipulis ostendit, cum eis, quod et Paulus commemorat, uiuus adparuit; nec ipsam carnem nostram resurrecturam in corpus spiritale mutatam, sicut apertissime idem apostolus dicit: seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. unde discernens inter corpus animale et spiritale contexit, quod iam commemoraui de primo Adam et nouissimo Adam, deinde intulit: hoc autem dico, fratres. quoniam caro et sanguis regnum dei possidere non possunt. et ne quisquam ipsam speciem carnis et ipsam substantiam non posse resurgere credidisset, exprimere uolens, quid nunc appellauerit carnem et sanguinem, quia ipsam corruptionem intellegi uoluit, quae tunc in resurrectione iustorum non erit, continuo contexuit: neque corruptio incorruptelam possidebit. et ne adhuc quisquam putaret non illud, quod sepultum fuerit, resurrecturum, sed tamquam alia tunica ponatur et alia melior accipiatur, uolens apertissime declarare, quia hoc ipsum in melius commutabitur — sicut uestimenta Christi in monte non sunt posita et alia sumpta, sed ipsa, quae fuerant, in melius clarificata sunt — sequitur et contexit dicens: ecce mysterium uobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes inmutabimur. et ne adhuc esset incertum, qui sint, qui inmutabuntur: in atomo, inquit, in ictu oculi, in nouissima tuba; canet enim tuba et mortui resurgent incorrupti et nos conmutabimur. adhuc forte dicant non secundum hoc mortale et corruptibile corpus nos in resurrectione conmutari, sed secundum animam, cum apostolus hoc non proposuerit, unde diceret, sed de corpore ab ipsius quaestionis initio locutus fuerit, sicut ipsa eius indicat propositio: sed dicet' aliquis, inquit, quomodo resurgunt mortui?","prev":{"citation":"Contra Faustum 11.3.1-18","label":"11.3.1 to 11.3.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/11.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/11.3.1"},"next":{"citation":"Contra Faustum 11.3.30-32","label":"11.3.30 to 11.3.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/11.3.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/11.3.30"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}