{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 11.4","citation":"Augustine, Contra Faustum 11.4","ref":"11.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/11.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/11.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/11.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":208,"text":"Sed certa, inquit, ratio est, qua ostendam Paulum apostolum aut proficiendo mutasse sententiam et scribentem ad Corinthios emendasse, quod scripserat ad Romanos, aut omnino non scripsisse, quod tamquam eius profertur, filium dei ex semine Dauid secundum carnem. qua tandem ratione id ostendit? quia non potest, inquit, utrumque uerum esse, et quod in epistula est ad Romanos: de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, et quod ait ad Corinthios: itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem; et si noueramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus. restat ergo, ut nos demonstremus, quam possit utrumque uerum esse et quam sibi haec duo non sint contraria. unum quippe eorum non esse Pauli nullo modo possumus dicere, quia nulla in eo uariat codicum auctoritas. etsi enim in quibusdam latinis exemplaribus non legitur: factus, sed natus ex semine Dauid, cum graeca factus habeant, unde non ad uerbum, sed ad sententiam transferre uoluit dicendo \"n at u m\" latinus interpres, tamen Christum ex semine Dauid esse secundum carnem, omnium librorum atque linguarum concordat auctoritas. in hoc autem Paulum aliquando errasse et proficiendo mutasse sententiam, absit ut dicamus. quod etiam ipse Faustus sensit quam inprobe atque inpie diceretur, maluitque dicere Pauli epistulam aliorum falsitate corruptam quam ipsius errore uitiosam.","prev":{"citation":"Contra Faustum 11.3.30-32","label":"11.3.30 to 11.3.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/11.3.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/11.3.30"},"next":{"citation":"Contra Faustum 11.5","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/11.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/11.5"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}