{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 11.7.1-10","citation":"Augustine, Contra Faustum 11.7.1-10","ref":"11.7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/11.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/11.7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/11.7.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":300,"text":"Nam quod filius dei ex semine Dauid homo factus est, nec idem apostolus uno loco dicit et aliae sanctae scripturae apertissime praedicant. quod uero dicit: etsi noueramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non nouimus, ea ipsa circumstantia scripturae loci eius satis ostendit, quid loquatur apostolus; suo quippe more uitam nostram futuram, quae iam in ipso homine mediatore Christo Iesu capite nostro resurgente conpleta est, ita spe certa meditatur, tamquam iam adsit praesensque teneatur. quae utique uita non erit secundum carnem, sicut iam Christi uita non est secundum carnem. carnem namque hoc loco non ipsam corporis nostri substantiam — quam dominus etiam post resurrectionem suam carnem appellat dicens: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere — sed corruptionem mortalitatemque carnis uult intellegi: quae tunc non erit in nobis, sicut iam in Christo non est. hanc enim proprie carnem nominabat, etiam cum de ipsa resurrectione satis euidenter loqueretur et diceret, quod iam supra commemoraui: caro et sanguis regnum dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit. cum ergo factum fuerit, quod ibi consequenter dicit: ecce mysterium uobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes inmutabimur, in atomo — id est in momento — in ictu oculi, in nouissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos inmutabimur; oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem: iam secundum id, quod carnem non ipsam corporis substantiam, sed ipsam corruptionem mortalitatis appellat, non erit utique caro, quia corruptionem mortalitatis mutata non habebit. secundum autem ipsius substantiae corporisque originem eadem caro erit, quia ipsa resurget et ipsa mutabitur, quia et illud uerum est, quod ait dominus, posteaquam resurrexit: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere, et hoc uerum est, quod ait apostolus: caro et sanguis regnum dei possidere non possunt.","prev":{"citation":"Contra Faustum 11.6","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/11.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/11.6"},"next":{"citation":"Contra Faustum 11.7.11-23","label":"11.7.11 to 11.7.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/11.7.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/11.7.11"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}