{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 11.7.24-35","citation":"Augustine, Contra Faustum 11.7.24-35","ref":"11.7.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/11.7.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/11.7.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/11.7.24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":189,"text":"quis autem non intellegat in lauacro regenerationis spem nobis datam salutis futurae, non iam salutem ipsam, quae promittitur? et tamen quia certa spes est, tamquam iam data esset eadem salus, saluos nos, inquit, fecit. alio quippe loco dilucidissime dicit: nos in nobis ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri. spe enim salui facti sumus, spes autem, quae uidetur. non est spes; quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus, speramus, per patientiam expectamus. sicut ergo hic non dixit: salui futuri sumus, sed: amodo iam salui facti sumus, nondum tamen in re, sed in spe — spe enim, inquit, salui facti sumus — sic et ibi dictum est: amodo neminem nouimus secundum carnem, nondum in re, sed in spe intellegetur, quia spes nobis in Christo est, quia in illo iam completum est, quod nobis promissum speramus. ille quippe iam resurrexit et mors ei ultra non dominabitur. quem etsi noueramus secundum carnem, cum adhuc moriturus esset — inerat quippe in eius corpore illa mortalitas, quam proprie carnem appellat aposto-. lus — sed iam nunc non nouimus; illud enim eius mortale iam induit inmortalitatem, unde secundum pristinam mortalitatem iam caro appellari non possit.","prev":{"citation":"Contra Faustum 11.7.11-23","label":"11.7.11 to 11.7.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/11.7.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/11.7.11"},"next":{"citation":"Contra Faustum 11.8.1-15","label":"11.8.1 to 11.8.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/11.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/11.8.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}