{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 12.5","citation":"Augustine, Contra Faustum 12.5","ref":"12.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/12.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/12.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/12.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":172,"text":"Nos autem non illis tamquam eius Christi, qui fallax fuit, sed eius, qui omnino non fuit, fallacibus praedicatoribus non credimus. habemus enim Christum uerum atque ueracem, praedictum a prophetis, praedictum ab apostolis praedicationis suae testimonia ex lege et prophetis exhibentibus, sicut innumerabilibus locis ostendunt. quod Paulus breuissime uerissimeque conplexus est dicens: nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et prophetas. quos prophetas nisi Israhelitas, quorum esse apertissime dixit et testamenta et legis constitutionem et promissiones ? de quo promissiones nisi de Christo? quod breuiter alio loco determinat, cum de Christo loquitur dicens: quotquot enim sunt promissiones dei, in illo etiam. dicit mihi Paulus Israhelitarum esse legis constitutionem; dicit etiam: finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti; dicit etiam de Christo loquens: quotquot enim sunt promissiones dei, in illo etiam: et tu mihi dicis Israhelitas de Christo nihil praedixisse prophetas? quid igitur restat, nisi ut eligam, utrum Manichaeo credam fabulam uanam et longam contra Paulum narranti, an Paulo praemonenti: si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit?","prev":{"citation":"Contra Faustum 12.4","label":"Book 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/12.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/12.4"},"next":{"citation":"Contra Faustum 12.6","label":"Book 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/12.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/12.6"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}