{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 13.18","citation":"Augustine, Contra Faustum 13.18","ref":"13.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/13.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":415,"text":"Abiciant ergo. qui crediderunt, omnes libros, per quos factum est, ut crederent. nam si hoc uerum est, cur uel ipsum euangelium Christi a fidelibus legatur, non uideo. ante fidem quippe inutile est, quia ille gentilis, quem ridentem ridendus uel potius flendus Faustus inducit, non credit Christo; post fidem autem superuacuum, si etiam ueris de Christo praeconiis iam superfiuo creditur, cum in eum creditum fuerit. hic forte dicetis: sed euangelium debet legere iam fidelis. ne obliuiscatur, quod credidit. sic ergo, insani, etiam prophetarum uera testimonia. ne obliuiscatur. quare crediderit: quod si oblitus fuerit, firmum apud eum non poterit esse, quod credidit. aut proicite iam libros Manichaei, quibus testibus credidistis lucem pugnasse cum tenebris, quae lux ipse deus erat, et ut posset ligare lux tenebras, prius esse lucem a tenebris deuoratam et ligatam et inquinatam et dilaniatam: quam uos manducando recreatis et soluitis et purgatis et sanatis, ut uobis merces retribuatur, ne cum illa, quae liberari non potuerit, in globo aeterno damnemini. hanc fabellam cotidie et moribus et uocibus cantatis. cur adhuc in eam quaeritis testimonia librorum, ut in rebus superfluis et conficiendis codicibus uestris aliena substantia consumatur et dei uestri ligata teneatur? incendite omnes illas membranas ele.gantesque tecturas decoris pellibus exquisitas, ut nec res superflua uos oneret, et deus uester inde soluatur, qui tamquam poena seruili etiam in codice ligatus tenetur. nam si possetis libros uestros uel elixatos comedere, quantum membris dei uestri beneficium praestaretis ? an et si fieri posset. carnis inmunditia prohiberet paginas ab epulis uestris? inputet ergo sibi encausti munditia. quae corio inhaesit agnino. sed et hoc uos fecistis, qui tamquam primo bello uestro, id quod mundum erat in calamo, inmunditiae membranarum scribendo adfixistis, nisi quod colores contrario testimonio uos arguunt. uos enim potius ad lucem candidarum paginarum cum tenebris atramenti uenistis. nobis debetis irasci talia dicentibus, an uobis talia credentibus, ut, uelitis, nolitis, ista conse- . nos? nos autem et ad commemorationem fidei nostrae et ad consolationem spei nostrae et ad exhortationem caritatis nostrae libros propheticos et apostolicos legimus alterutris uocibus sibimet concinentes et ea concinentia tamquam caelesti tuba et a torpore mortalis uitae nos excitantes et ad palmam supernae uocationis extendentes. de libris enim propheticis quiddam cum commemorasset apostolus, sicut scriptum est: obprobria obprobrantium tibi ceciderunt super me, continuo subiungit utilitatem diuinae lectionis: quaecumque enim ante scripta sunt, inquit, ut nos doceremur, scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus ad deum. sed contradicit Faustus. fiat ergo illi, quod dicit Paulus: si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis. anathema sit.","prev":{"citation":"Contra Faustum 13.17","label":"Book 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/13.17"},"next":{"citation":"Contra Faustum 14.1.1-21","label":"14.1.1 to 14.1.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/14.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/14.1.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}