{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 13.3","citation":"Augustine, Contra Faustum 13.3","ref":"13.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/13.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":232,"text":"Displicet uobis talis Christus, qualis per Hebraeos praenuntiatus est; et tamen omnes populi gentium, apud quos Hebraeam prophetiam nullum pondus auctoritatis habere arbitramini. in talem Christum credunt, qualis per Hebraeos praenuntiatus est, accipiendo scilicet euangelium, quod deus ante promiserat, sicut apostolus commemorat, per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem. unde propheta Esaias dicit: erit radix Iesse, qui exsurget regnare in gentibus; in eum gentes sperabunt, et: ecce uirgo concipiet et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel. quod interpretatur: nobiscum deus. ne putent isti hominem tantummodo Christum ab Hebraeis prophetis praenuntiatum; hoc enim uidetur tetigisse Faustus. cum ait Christum quidem nostrum filium dei. quasi Hebraei Christum suum non filium dei dicerent. ecce nos ostendimus deum Christum uirginis filium ex Hebraea prophetia. nam utique et Iudaei carnales ne hoc solum putarent esse Christum. quod propter nos factus est homo ex semine Dauid, admonet eos ipse dominus ex prophetia eiusdem Dauid quaerens ab eis, quid eis uideretur de'\" Christo. cuius eum esse dicerent filium. qui cum respondissent: Dauid, ne hoc solum, ut dixi. putaretur et non respicerent ad Emmanuhel, quod est interpretatum \"nobiscum deus,\" et: quomodo, inquit. ipse Dauid in spiritu dicit eum dominum: dixit dominus domino meo, sede ad dexteram meam. donec ponam inimicos tuos scabellum pedumtuorum?ecceinquamnos ostendimus Hebraea prophetia Christum deum; uos ostendite aliquam prophetiam uestram. unde nomen Christi didiceritis.","prev":{"citation":"Contra Faustum 13.2","label":"Book 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/13.2"},"next":{"citation":"Contra Faustum 13.4","label":"Book 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/13.4"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}