{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 13.5","citation":"Augustine, Contra Faustum 13.5","ref":"13.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/13.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":400,"text":"Si autem famae de Christo credidistis — hoc enim et Faustus magnis angustiis coartatus transeunter adtigit, ne scilicet aut eos libros proferre cogeretur, quorum auctoritas nulla est, aut ad eos ligaretur, quorum auctoritas ei contraria est - ergo si de Christo famae credidistis, uidete utrum idonea testis sit, diligenter considerate. quo uos praecipitetis. mala enim multa de uobis fama disseminat, cui credi non uultis. quae igitur ratio est hanc de Christo uelle ueracem. quam de uobis uultis esse mendacem? quid? quod etiam famae Christi contradicitis. ea quippe clarior, ea praepollentior, aures et mentes et linguas omnium gentium tenet, quae Christo ex semine Dauid secundum scripturas Hebraeas disseminato inplet, quod ibi scriptum est promissum Abrahae et Isaac et Iacob. in semine tuo benedicentur omnes gentes. quid ergo respondetis, cuinam de Christo credideritis, quibus testes alienigenae non placent? nostrorum porro librorum auctoritas tot gentium consensione per successiones apostolorum, episcoporum conciliorumque roborata uobis aduersa est; uestrorum autem nulla est, quia et a tam paucis profertur et ab eis, qui deum et Christum mendacem colunt. unde contra eorum mendacem doctrinam fit, nisi et ipsi tamquam imitatores dei et Christi sui mendaces habeantur. fama uero etiam ipsa consulta et uos pessimos iactat et Christum ex semine Dauid contra uos praedicare non cessat. uocem patris de caelo non audistis, opera Christi, quibus de se ipso testificabatur, non uidistis; codices, in quibus haec scripta sunt, ut specie christiana fallatis, uelut accipitis; ne tamen contra uos legantur, infalsatos dicitis. profertis inde Christum dicentem: si mihi non creditis, operibus credite, et: ego sum, qui testimonium perhibeo de me, et testimonium perhibet de me, qui me misit pater, et non uultis contra uos inde proferri: scrutamini scripturas, in quibus putatis uos uitam aeternam habere, ipsae testimonium perhibent de me, et: si crederetis Moysi. crederetis et mihi; de me enim ille scripsit, et: habent ibi Moysen et proph etas, audiant eos, et: si Moysen et prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent ei! unde huc existis? unde confiditis? scripturas tanta auctoritate firmatas commendatasque respuitis, miracula non facitis: quae si faceretis. etiam ipsa in uobis caueremus praeinstruente nos domino et dicente: exurgent multi pseudochristi et pseudoprophetae et facient signa et prodigia multa, ut fallant, si fieri potest, etiam electos; ecce praedixi uobis. usque adeo nihil credi uoluit aduersus confirmatam scripturarum auctoritatem, quae fidem suam rebus ipsis probat, quae per temporum successiones haec inpleri et effici ostendit, quae tanto antequam fierent, praenuntiauit.","prev":{"citation":"Contra Faustum 13.4","label":"Book 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/13.4"},"next":{"citation":"Contra Faustum 13.6","label":"Book 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/13.6"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}