{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 13.7.1-13","citation":"Augustine, Contra Faustum 13.7.1-13","ref":"13.7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/13.7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.7.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":280,"text":"Proinde constituite nobis aliquem catechizandum gentilem. in quo Faustus defecisse nos risit, ubi non ridendus, sed plangendus ipse defecit. si enim dixerimus homini gentili: crede Christo, quia deus est. et responderit: unde credo? prolataque auctoritate prophetarum eis se non credere dixerit, quod illi Hebraei sint, ipse paganus: ostendimus fidem prophetarum ex his, quae uentura cecinerunt et uenisse cernuntur. credo enim, quod eum non lateret, quantas a regibus huius saeculi persecutiones prius pertulerit christiana religio; aut si lateret, per ipsam historiam gentium et imperiales leges litteris . memoriaeque mandatas ei facile probaretur. quod cum tanto ante praedictum ex propheta cognosceret dicente: utquid fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? astiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersum Christum eius quae non de ipso Dauid fuisse dicta in eodem ipso psalmo facile adparet; ibi enim dicitur etiam illud, quod homines quamlibet pertinacissimos ipsa rerum manifestatione confundit: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me e.t dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae: quod genti Iudaeorum, in qua regnauit Dauid, non esse concessum, Christi autem nomine longe lateque omnes gentes occupante nemo dubitat esse conpletum — credo, moueretur, cum hinc et alia multa ex prophetis audiret, quae nunc persequi longum est. uideret etiam ipsos reges terrae Christi imperio iam salubriter subiugatos omnesque gentes eidem seruientes et legeretur ei de psalmo tanto ante praedictum: adorabunt eum omnes reges, terrae, omnes gentes seruient ei totumque psalmum ipsum, qui figurate tamquam in Salomonem dicitur, si legere uellet, inueniret Christum uere regem pacificum — hoc enim Salomonis nomen interpretatur ■— in quo cognosceret conpleta omnia, quae ibi dicuntur, longe remotissima ab illo homine Salomone rege Israhel.","prev":{"citation":"Contra Faustum 13.6","label":"Book 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/13.6"},"next":{"citation":"Contra Faustum 13.7.14-19","label":"13.7.14 to 13.7.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.7.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/13.7.14"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}