{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 13.7.14-19","citation":"Augustine, Contra Faustum 13.7.14-19","ref":"13.7.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.7.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/13.7.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.7.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":194,"text":"illum itidem psalmum, ubi deus unctus a deo dicitur et utique Christus ipsa unctione declaratur idemque Christus deus apertissime ostenditur, cum deus unctus insinuatur, si considerare uellet, quae ibi de Christo, quae de ipsa ecclesia dicta sunt, quae ibi quidem praedicta legeret, in orbe autem terrarum inpleta conspiceret, uideret quoque ipsa simulacra gentium per Christi nomen sic perire de orbe terrarum idque ipsum a prophetis praedictum esse disceret, audiret Hieremiam dicentem: sic dicetis illis: dii, qui caelum et terram non fecerunt, pereant a terra et de sub caelo. item alio loco cum eundem prophetam dicentem audiret: domine, fortitudo mea et adiutorium meum et refugium meum in die malorum, ad te gentes uenient ab extremo terrae et dicent: quam falsa possederunt patres nostri simulacra, et non est in eis utilitas! sic faciet homo deus et ipsi non sunt dii. propterea ecce ego ostendam illis in tempore illo; manum meam ostendam illis et scient uirtutem meam, quoniam ego dominus. haec audiens de scriptura prophetica et cernens in uniuersa terra quid dicam, quemadmodum moueretur ad fidem, quando et hoc rebus ipsis probamus, cum per prophetiam ante tempora conscriptam et his temporibus inpletam corda fidelium sic firmari cognoscimus ?","prev":{"citation":"Contra Faustum 13.7.1-13","label":"13.7.1 to 13.7.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/13.7.1"},"next":{"citation":"Contra Faustum 13.8.1-14","label":"13.8.1 to 13.8.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/13.8.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}