{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 13.9","citation":"Augustine, Contra Faustum 13.9","ref":"13.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/13.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":155,"text":"Dicit et Esaias: humiliabitur et cadet contumelia hominum et exaltabitur dominus solus in illa die; et manibus fabricata omnia abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cauernis terrae a facie timoris domini et a maiestate uirtutis eius, cum surrexerit confringere terram. illa enim die proiciet homo abominationes aureas et argenteas, quas fecerunt, ut adorarent superuacanea et noxia. et forte iste gentilis, quem catechizamus, quem dixit Faustus cum risu dicturum: \"non credo prophetis Hebraeis,\" aliqua manu fabricata idola abscondit in spelunca aut in scissura petrae aut in cauerna terrae aut aliquem amicum suum scit hoc fecisse aut in ciuitate uel in fundo sue scit factum esse a facie timoris domini, qui per reges terrae secundum eandem prophetiam iam sibi seruientes seque adorantes seuerissimis legibus terram confringit, id est terreni cordis frangit audaciam. quomodo ergo dicat \"non credo prophetis Hebraeis,\" cum et in se ipso conpletum forte cognoscat, quod olim praedictum est a prophetis Hebraeis ?","prev":{"citation":"Contra Faustum 13.8.15-28","label":"13.8.15 to 13.8.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.8.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/13.8.15"},"next":{"citation":"Contra Faustum 13.10","label":"Book 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/13.10"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}