{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 14.11","citation":"Augustine, Contra Faustum 14.11","ref":"14.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/14.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/14.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/14.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":300,"text":"Proinde isti in phantasmatis fabularum suarum idola et daemonia nescientes colunt; in sole autem et luna nouerunt se seruire creaturae. et quod putant se etiam creatori seruire, multum falluntur; phantasmati enim suo seruiunt, creatori autem nullo modo seruiunt, quando ea negant deum creasse, quae aperte apostolus ad dei creaturam pertinere demonstrat dicens, cum de cibis et carnibus ageret: omnis enim creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. uidete, quid sit sana doctrina, quam non ferentes uos ad fabulas conuertistis. quomodo apostolus et creaturam dei laudat et ei tamen cultum religionis exhiberi uetat, sic et Moyses, qui uobis uidetur nulli diuinorum pepercisse — non ob aliud suspicor, nisi quia solem et lunam uetuit adorari, ad quorum circuitum uos per omnes angulos uertitis, ut eos adoretis — solem et lunam uera laude laudauit, cum eos factos a deo et in caelesti ordine ad peragenda sua opera conlocatos, sicut est, ita narrauit: solem in potestatem diei, lunam in potestatem noctis. falsis autem uestris laudibus sol et luna non gaudent. diabolus nouit falsa laude gaudere, praeuaricatrix creatura. potestates uero caelorum, quae peccato non lapsae sunt, artificem suum in se laudari uolunt: quarum illa uera laus est. qua creatori illarum non fit iniuria. fit autem, cum dicitur, quod partes eius sunt aut membra eius aut aliquid substantiae ipsius. ille enim perfectus et nullius indigens et nusquam defluens neque discissus neque per loca distentus apud se totus incommutabilis sibique sufficiens. se ipso beatus propter abundantiam bonitatis per uerbum suum dixit et facta sunt; mandauit, et creata sunt. proinde si terrestria corpora, de quibus loquebatur apostolus. cum cibum nullum inmundum diceret, bona sunt, quia omnis creatura dei bona est: quanto magis caelestia, in quibus excellunt sol et luna. cum ipse apostolus dicat: corpora caelestia et corpora terrestria; sed alia est caelestium gloria, alia terrestrium.","prev":{"citation":"Contra Faustum 14.10","label":"Book 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/14.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/14.10"},"next":{"citation":"Contra Faustum 14.12.1-22","label":"14.12.1 to 14.12.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/14.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/14.12.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}