{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 14.12.23-37","citation":"Augustine, Contra Faustum 14.12.23-37","ref":"14.12.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/14.12.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/14.12.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/14.12.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":250,"text":"etsi enim corpus inclinatur in adorando, animus tamen aut colit, quod adorat, aut fingit; utrumque autem perniciosum est. quapropter quoniam maledictum in utroque mors meruit, sicut mors corporis in ligno pendere, ita mors animi est solem adorare. eligendum est igitur maledictum in corporis morte, quo maledicto et ipsum corpus in resurrectione liberabitur; . deuitandum autem maledictum in animae morte, ne cum suo corpore in aeterno igne damnetur. hanc enim quaestion m nobis dominus soluit dicens: nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; sed eum timete, qui habet potestatem et animam et corpus occidere in gehennam ignis, tamquam diceret: nolite timere maledictum corporalis mortis, quod temporaliter soluitur, sed timete maledictum spiritalis mortis, per quod anima in aeternum cum suo corpore cruciatur. ecce non est anicularis maledictio, sed prophetica praedictio: maledictus omnis, qui pendet in ligno. sic enim auferet Christus de maledicto maledictum, quomodo de morte mortem, de peccato peccatum. sic ergo non blasphemauit Moyses dicendo: maledictus omnis qui pendet in ligno, quomodo non blasphemauerunt apostoli docendo: mortuus est et: uetus homo noster confixus est cruci c um illo et: de peccato damnauit peccatum et: eum, qui non nouerat peccatum, peccatum pro nobis fecit et multa huiusmodi. uos autem cum horretis maledictum Christum, fatemini uos horrere mortem Christi. ubi adparet uestra non anicularis maledictio, sed diabolica simulatio, qui mortem corporis Christi animae uestrae morte non creditis. quam tamen mortem Christi non ueram, sed simulatam suadetis. quasi non audeatis per nomen christianum homines fallere, nisi ipsum Christum magistrum fallaciae faciatis.","prev":{"citation":"Contra Faustum 14.12.1-22","label":"14.12.1 to 14.12.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/14.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/14.12.1"},"next":{"citation":"Contra Faustum 14.13","label":"Book 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/14.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/14.13"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}