{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 15.11","citation":"Augustine, Contra Faustum 15.11","ref":"15.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/15.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/15.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/15.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":421,"text":"Ista autem, quam doctrina apostolica uirginem castam uni uiro exhibens Christo, a fallacia serpentis, qua tu corrupta es, monet ut caueat, agnoscit deum prophetarum, deum uerum. deum suum; huius ultimae pollicitationi secura credit, cuius tanta promissa conpleta iam tenet, nec quisquam dicit ad praesens tempus ei confictos esse prophetas, - quos in Iudaeorum codicibus adserit. quid enim incredibilius promittebatur quam id, quod Abrahae dictum est: in semine tuo benedicentur omnes gentes? et quid certius iam tenemus exhibitum? illa certe est ultima eius promissio, quam propheta breuiter ita commemorat: beati, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. finita quippe omni indigentia et nouissima inimica morte destructa perpetua dei laus erit otiosorum negotium: quo iam nemo accedet, unde iam nemo discedet. quod alibi propheta ita commemorat: conlauda, Hierusalem, dominum; lauda deum tuum. Sion. quoniam confirmauit seras portarum tuarum, benedixit filios tuos in te. clausis portis nullus intrabit. nullus exibit. quod et ipse sponsus in euangelio dicit fatuis uirginibus etiam pulsantibus se non aperturum. haec Hierusalem, sancta ecclesia, sponsa Christi, in apocalypsi Iohannis copiosius uberiusque describitur. non credat huic propheticae promissioni uirgo casta, si non iam tenet, quod ei per eandem prophetiam hoc tempore futurum promissum est: audi filia et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populum' tuum et domum patris tui, quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est deus tuus, et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus; uultum tuum deprecabuntur diuites plebis. omnis gloria eius filiae regis intrinsecus in fimbriis aureis circumamicta uarietatibus; adferentur regi uirgines post eam, proximae eius adferentur tibi, in laetitia et exultatione adducentur in templum regis. pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram; memores erunt nominis tui in omni progenie et generatione; propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi. sed tu infelix a serpente corrupta quando uel cogitare conaris, quae sit pulchritudo filiae regis intrinsecus? ipsa est enim castitas mentis, ubi tu uitiata es, ut aperirentur tibi oculi ad amandum et adorandum solem et lunam, acsi per iustum iudicium dei alienareris a ligno uitae, quod est aeterna et interna sapientia, nihilque aliud uocares putaresque ueritatem atque sapientiam nisi lucem istam, quam per male apertos oculos tractam et in inmensum auctam multipliciterque uariatam per imagines faculosas inpudica mente conuolueres. - hae sunt fornicationes tuae nimis abominandae. et tamen patienter cogita eas et. reuertere ad me,, dicit ueritas. reuertere ad me, et mundaberis, reparaberis, si confundaris tibi et refundaris mihi. hoc audi, hoc dicit uera ueritas, quae nec fallacibus formis cum tenebrarum gente pugnauit nec fallaci sanguine te redemit.","prev":{"citation":"Contra Faustum 15.10","label":"Book 15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/15.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/15.10"},"next":{"citation":"Contra Faustum 16.1","label":"Book 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}