{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 16.17","citation":"Augustine, Contra Faustum 16.17","ref":"16.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":342,"text":"Sicut enim mos est diuinorum in scripturis sanctis mysteriorum, ut idem homo alias aliam atque aliam pro re aliqua significanda personam gerat, tunc Moyses populi Iudaeorum sub lege positi personam gerebat eumque in prophetica praenuntiatione figurabat. sicut ergo Moyses petram uirga percutiens de dei uirtute dubitauit, ita ille populus, qui sub lege per Moysen data tenebatur, Christum ligno crucis adfigens eum uirtutem dei esse non credidit. sed sicut percussa petra manauit aquam sitientibus, sic plaga dominicae passionis effecta est uita credentibus. habemus enim de hac re praeclarissimam et fidelissimam uocem apostoli, cum inde loqueretur, dicentis: petra autem erat Christus. hanc ergo carnalem de Christi diuinitate desperationem in ipsius Christi altitudine deus mori iubet, cum mortem carnis Moysi in monte imperat fieri. sicut enim petra Christus, ita et mons Christus: petra humilis fortitudo, mons eminens magnitudo, quia sicut apostolus ait: petra erat Christus, ita ipse dominus: non potest ciuitas abscondi super montem constituta, se scilicet montem, fideles autem suos in sui nominis gloria fundatos adserens ciuitatem. prudentia carnis uiuit, cum tamquam petra percussa Christi humilitas in cruce contemnitur; Christus enim crucifixus Iudaeis scandalum est. gentibus autem stultitia. et prudentia carnis moritur, cum tamquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur; ipsis enim uocatis Iudaeis et Graecis Christus dei uirtus et dei sapientia est. ascendit itaque Moyses in montem, ut carne mortua uiuo spiritu reciperetur: quo Faustus non ascenderat, ut carnales calumnias mente mortua loqueretur. nonne ipsam petram Petrus per prudentiam carnis percuti exhorruit. cum domino passionem suam praenuntianti ait: absit, domine. non fiet istud; propitius tibi esto? neque enim pepercit huic peccato dominus, cum ei retulerit: redi retro, satanas. scandalum mihi es; non enim sapis, quae dei sunt. sed quae sunt hominum. aut ubi mortua est ista carnalis diffidentia nisi in Christi glorificatione tamquam in montis altitudine? nam utique uiuebat, cum eum timide negaret, et utique mortua erat, cum eum libere praedicaret. haec uiuebat in Saulo, cum scandalum crucis detestans uastabat christianam fidem; et ubi nisi in illo monte mortua erat. cum iam Paulus diceret: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus?","prev":{"citation":"Contra Faustum 16.16","label":"Book 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.16"},"next":{"citation":"Contra Faustum 16.18","label":"Book 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.18"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}