{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 16.22.1-10","citation":"Augustine, Contra Faustum 16.22.1-10","ref":"16.22.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.22.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.22.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":277,"text":"Hinc est et illud, cuius ambiguitate Faustus fallitur: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae. quae uerba et aliter posse intellegi potest aliquis dicere: de Christo autem non posse intellegi nec Faustus ausus est dicere nec quisquam prorsus audebit, nisi qui negauerit aut Christum esse uitam aut a Iudaeis uisum esse pendentem aut eos illi non credidisse. cum uero et ipse dicat: ego sum uita et eum pependisse constet ante oculos non ei credentium Iudaeorum, non uideo, cur dubitare debeamus id etiam de Christo scripsisse illum, de quo Christus ait: ille enim de me scripsit. proinde si quod scriptum est: suscitabo eis prophetam de fratribus illorum similem tibi, ostendere conatus est Faustus non posse de Christo intellegi, quia Christus Moysi similis non est, et tamen ex omni parte conuictus est, quid opus est in hoc testimonio laborare? aut certe, sicut dixit Christum similem non esse Moysi, ut illam refelleret prophetiam, sic etiam ut hanc refellat, dicat Christum non esse uitam uel in conspectu Iudaeorum non ei credentium non pependisse. cum autem hoc ille non dixerit nec hodie quisquam eorum audeat dicere, nihil est, cur moremur hanc quoque de domino et saluatore nostro Iesu Christo famuli eius amplecti prophetiam. at enim inter cetera maledicta et hoc positum est. num ideo non est prophetia, cum et cetera, inter quae positum est, nihil sint aliud quam prophetiae? aut ideo non est de Christo prophetia, quia illa, quae in ea lectione uel praecedentia uel consequentia contexuntur, nihil pertinere uidentur ad Christum? quasi uero quicquam sit peius inter maledicta, quae Iudaeis pro merito superbiae inpietatis acciderunt, quam uidere uitam suam, id est filium dei, pendentem et non credere uitae suae.","prev":{"citation":"Contra Faustum 16.21","label":"Book 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.21"},"next":{"citation":"Contra Faustum 16.22.11-27","label":"16.22.11 to 16.22.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.22.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.22.11"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}