{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 16.24.1-17","citation":"Augustine, Contra Faustum 16.24.1-17","ref":"16.24.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.24.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.24.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":291,"text":"Nam de maledicto pendentis in ligno iam.' quantum satis uisum est. supra diximus. interficiendum autem esse prophetam siue principem populi. qui filios Israhel a deo suo uellet auertere aliquidue infringere mandatorum, non aduersus Christum praecepisse Moysen et ex his. quae iam multa egimus. satis clarum est et magis magisque consideranti dicta et facta domini Iesu Christi magis magisque clarebit, quia nec a suo deo uoluit quemquam eorum Christus auertere. deus quippe, quem illis Moyses diligendum colendumque praeceperat. ipse est certe deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, quem dominus Iesus Christus eadem conmendatione conmemorat eiusque auctoritate Sadducaeorum refellit errorem resurrectionem negantium, ubi ait: de resurrectione autem m ortuorum non legistis, quid deus locutus sit de rubo ad Moysen: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? non est deus mortuorum, sed uiuorum; omnes enim illi uiuunt. oportune itaque eadem uoce nunc conuincuntur Manichaei, qua tunc conuicti sunt Sadducaei; nam et ipsam resurrectionem alio quidem modo. sed tamen etiam isti negant. item cum fidem centurionis laudans diceret: amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israhel, adiecit et ait: dico autem uobis, quoniam multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores. si ergo, quod negare Faustus non potest, non conmendauit Moyses populo Israhel deum, nisi deum Abraham et Isaac et Iacob eumque ipsum Christus ex his et aliis testimoniis sine dubitatione conmendat. non est conatus illum populum auertere a deo suo, sed ideo minatus est eos ituros in tenebras exteriores, quod auersos uideret a deo suo, in cuius regno gentes uocatas ex toto orbe terrarum recubituras dicit cum Abraham et Isaac et Iacob: non ob aliud, quam quod fidem tenuissent dei Abraham et.","prev":{"citation":"Contra Faustum 16.23","label":"Book 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.23"},"next":{"citation":"Contra Faustum 16.24.18-35","label":"16.24.18 to 16.24.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.24.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.24.18"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}