{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 16.26","citation":"Augustine, Contra Faustum 16.26","ref":"16.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":441,"text":"Iam uero illam conplexionem utrum obtunsissimam. an fraudulentissimam dicam, nescio; erat enim Fausto ingenium . unde magis arbitror eum nebulam inicere uoluisse minus adtento lectori quam non uidisse quod dicam; ait enim: quodsi haec de Christo minime scripsit, aut alia dabitis aut nulla erunt. haec propositio uera est, sed consequens erat, ut ostenderet et haec de Christo minime scripta esse et alia dari non posse. nihil autem horum fecit. quia et haec nos ostendimus, quomodo de Christo accipi possint, et superius alia multa dedimus, quae nisi de Christo intellectum habere non possint. non est ergo, cur concludas, Fauste, nulla esse a Moyse scripta de Christo. adtende enim, quid dicas. quodsi haec, inquis, minime de Christo scripsit, aut alia dabitis aut nulla erunt. uerum dicis. proinde quia et haec de Christo uel propter Christum scripta docuimus et alia multa dedimus, argumentatio tua potius nulla erit. et haec quidem, quae conmemorasti, quamuis non obtinueris, saltem conatus es ostendere non esse scripta de Christo. quod autem subdidisti: aut alia dabitis, aut nulla erunt, prius demonstrare debuisti alia nos dare non posse, ut securus inferres nulla esse. nunc uero tamquam libellus tuus tam surdos auditores uel caecos lectores esset habiturus, ut nullus aduerteret, quid praetermiseris, concurristi dicere: si nulla fuerint, nec Christus potuit adseuerare, quod nusquam est; ita si Christus hoc minime adseuerarit, capitulum hoc falsum esse constiterit. o hominem se cogitantem dictorem et alium non cogitantem contradictorem! ubi est acumen tuum? an in mala causa non posses aliter? sed mala causa te uana loqui coegit; malam uero habere causam nemo te cogit. quid enim ? si alia dabimus ? certe utique non erunt nulla, quia erunt aliqua. et si erunt aliqua, potuit Christus adseuerare, quod est. ita si Christus hoc adseuerare potuit, capitulum illud euangelicum falsum esse non constat. redi ergo ad propositionem tuam, qua dixisti: aut alia dabitis, aut nulla erunt, et uide non te ostendisse nulla nos alia daturos. uide etiam nos quam multa alia iam supra dixerimus, et quid hinc conficiatur aduerte: scilicet non esse falsum, quod in euangelio Christum dixisse legimus: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. et euangelii quidem tam eminens est auctoritas et tam fundata ueritas, ut, etiamsi nos propter tarditatem intellegentiae nostrae nulla inueniremus a Moyse scripta de Christo, non solum esse aliqua, sed ad Christum omnia pertinere, quae scripsit, quia non ait: et de me scripsit, sed de me ille scripsit, credere deberemus. nunc autem, etsi de isto euangelii capitulo, quod absit, dubitandum esset, conpertis tam multis in scriptura Moysi de Christo testimoniis omnis illa dubitatio tolleretur; et quia de capitulo euangelii dubitandum non est, etiamsi illa conperta non essent. esse tamen credi oporteret.","prev":{"citation":"Contra Faustum 16.25","label":"Book 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.25"},"next":{"citation":"Contra Faustum 16.27","label":"Book 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.27"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}