{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 16.31.20-44","citation":"Augustine, Contra Faustum 16.31.20-44","ref":"16.31.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.31.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.31.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.31.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":278,"text":"qui pane atque olere contentus est. sed de cibis suspicamini, quicquid uultis: certe bibens et uinaria non diceretur, nisi uinum biberet. cur ergo et hoc uos inmundum putatis ? neque enim haec propter continentiam disciplinamque domandi corporis tangere prohibetis, sed quod inmunda sint; nam ea sordes et fel gentis tenebrarum esse perhibetis contra apostolum dicentem: omnia munda mundis. ecce qui audent dicere Christum indifferentiae ciborum magistrum, discipulos tamen suos ab his prohibuisse, quae inmunda ipsi putant. ostendite, ubi ista a discipulis suis remouerit, fallaces, inprobi; uerumtamen dei uindicis prouidentia ita caecati, ut etiam commoneatis nos, unde conuincamini. non uim patior ab animo meo. nisi totum ipsum euangelii capitulum, quod iste aduersum Moysen obponere uoluit, inspiciendum inseruero, ut ibi uideamus, quam falsum sit, quod prior Adimantus et modo Faustus dixit dominum Iesum a discipulis suis carnes uescendas remouisse easque uulgo saecularibus concessisse. nempe cum respondisset calumniantibus, quod non lotis manibus manducarent, ita sequitur euangelium: et conuocatis turbis ait illis: audite et intellegite. non quod intrat in os, communicat hominem, sed quod procedit de ore communicat hominem. tunc accedentes discipuli dixerunt ad eum: scis, quod pharisaei audito hoc uerbo scandalizati sunt? hic certe a discipulis conpellatus debuit eos. sicut isti uolunt, proprie docere ab omnibus carnibus abstinendum, ut illud, quod supra dixit: non quod intrat in os, communicat hominem. sed quod procedit de ore. turbis dixisse uideretur. sequatur ergo euangelista et dicat. quid iam non turbis, sed discipulis responderit dominus. at ille respondens ait: omnis plantatio, quam non plantauit pater meus caelestis. e.radicabitur. sinite illos, caeci sunt duces caecorum. caecus autem si caecum ducat. ambo cadent in foueam. hoc utique ideo, quia traditiones suas uolentes statuere mandata dei non intellegebant.","prev":{"citation":"Contra Faustum 16.31.1-19","label":"16.31.1 to 16.31.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.31.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.31.1"},"next":{"citation":"Contra Faustum 16.31.45-64","label":"16.31.45 to 16.31.64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.31.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.31.45"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}