{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 16.32","citation":"Augustine, Contra Faustum 16.32","ref":"16.32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.32.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":193,"text":"Certe iam manifestata fallacia connicta discedit; certe iam clarum est non aliud de hac re turbas, aliud secreto discipulos dominum docuisse; certe sine dubitatione perspicitur Manichaeos potius esse mendaces atque fallaces, non Moysen, non Christum. non testamenti utriusque doctrinam ibi figuratam. hic reuelatam. ibi prophetatam, hic praesentatam. quomodo ergo nihil eorum catholicos seruare putant, quae Moyses scripsit, cum omnia prorsus obseruent, non iam in figuris, sed in eis rebus, quas illae figurae significando praenuntiarunt? neque enim, si aliud tempus esset scribendi, aliud legendi, recte diceremus scripturam illam non obseruare lectorem, quia et ipse characteres illos non faceret. cum illae fuissent figurae sonorum, ille autem iam sonos ipsos expromeret, illarum tamen figurarum non formatione occupatus, sed inspectione commonitus. ideo autem Iudaei Christo non credebant, quia nec illa, quae Moyses non figurate, sed aperte praeceperat, obseruabant. unde illis dicit: decimatis mentam et cyminum et relinquitis grauiora legis. misericordiam et iudicium liquantes culicem, camelum autem gluttientes: haec oportebat facere, illa autem non omittere. unde est et illud. quod traditionibus docebant, quomodo infirmaretur praeceptum dei, quo deferri honorem parentibus iusserat; propter quam superbiam et iniquitatem excaecari meruerunt, ut cetera non intellegerent, quia ea, quae intellegebant, inpie contemnebant.","prev":{"citation":"Contra Faustum 16.31.45-64","label":"16.31.45 to 16.31.64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.31.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.31.45"},"next":{"citation":"Contra Faustum 16.33","label":"Book 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.33"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}