{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 16.33","citation":"Augustine, Contra Faustum 16.33","ref":"16.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.33.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":264,"text":"Uidesne, quam tibi non dicam: si christianus es. crede dicenti Christo, quia de se scripsit Moyses; quod si non credis. christianus non es. ipse quippe uideris. quid de te sentias, qui te ut gentilem uel Iudaeum doceri de Christo expetis; ego tamen neque hoc defugi et omnes tibi aditus erroris, quantum potui, clausi. nec illud siui patere praecipitium, qua uos caeci mittitis dicentes falsa esse in euangelio, sicubi uestra haeresis exitum non inuenerit, ut uobis nihil remaneat, quo redire possitis. unde Christo credatis, ubi uobis haec uox pestilentiae non possit obponi. quin etiam sic te doceri cupis ut christianum Thomam, quem Christus de se dubitantem non est aspernatus. sed quo animi eius uulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit. haec uerba tua sunt. bene, quod sic te doceri exigis. quam enim uerebar, ne hoc quoque in euangelio falsum esse contenderes! crede ergo cicatricibus Christi, quia si cicatrices illae uerae erant, uera etiam illa uulnera fuerant, nec uera uulnera nisi uera caro habere potuisset: hoc uerum totum uestrum euertit errorem. porro si Christus falsas cicatrice dubitanti discipulo demonstrauit, et ipsum fallacem dicis ita docentem et te falli cupis ita discentem. sed quia falli nemo est qui uelit, fallere autem multi uolunt, magis te uelle intellego quasi exemplo Christi fallaciter docere quam exemplo Thomae fallaciter discere. proinde si credis. quod falsis cicatricibus Christus fefellerit dubitantem, te quis uelit credere docentem, ac non potius cauere fallentem? at si ille discipulus ueras cicatrices tetigit Christi, ueram confiteri cogeris et carnem Christi. ita Manichaeus non permanebis, si sic credis ut Thomas; infidelis autem remanebis, si nec sic credis ut Thomas.","prev":{"citation":"Contra Faustum 16.32","label":"Book 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.32"},"next":{"citation":"Contra Faustum 17.1","label":"Book 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/17.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}