{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 16.5","citation":"Augustine, Contra Faustum 16.5","ref":"16.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":261,"text":"An illud offeremus ei, quod perinde soletis inducere: uidebunt uitam suam pendentem, et non credent? cui uos quidem adicitis \"in ligno:\" nam non habet. sed hoc quoque probare, qucd ad Christum minime pertineat, nihil tam in promptu est. inter maledictorum enim saeua, quae prompsit in populum suum, si a lege sua desciscerent, etiam hoc adiecit. futuros eosdem dicens in captiuitate hostium suorum finemque sui meditaturos diebus ac noctibus, ut nec uitae ipsius suae fiduciam gererent, quae sibi esset a uictoribus condonata, quia eadem ex incerto penderet pauens ac sollicita semper sub inminentia gladiorum. ne hoc quidem ergo ad Christum pertinet; quaerenda sunt alia. nam illud quidem uix crediderim de Christo uos dictum putare maledictum esse omnem, qui pendet in ligno, aut illud aliud interficiendum esse prophetam siue principem populi, qui eos a deo suo uellet auertere aliquidue infringere mandatorum. quod ego quidem Christum fecisse plane negare non possum. sed tu contra de ipso haec esse scripta plane fateri non poteris, ne si hoc sit, quaerere rursus incipiamus, etiam in quonam spiritu Moyses prophetauerit. ut aut malediceret Christo, aut eum iuberet occidi. si enim spiritum dei habuit, haec de Christo non dixit; si haec de Christo dixit, spiritum dei non habuit. neque enim diuinus spiritus aut malediceret Christo aut eum iuberet interfici. ut ergo Moysen ab hoc crimine uindicetis, fateamini necesse est ne haec quidem eum scripsisse de Christo. quodsi haec de Christo minime scripsit, aut alia dabitis aut nulla erunt. si nulla fuerint, nec Christus. potuit adseuerare, quod nusquam est. ita si Christus hoc minime adseuerauerit, capitulum illud falsum esse constiterit.","prev":{"citation":"Contra Faustum 16.4","label":"Book 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.4"},"next":{"citation":"Contra Faustum 16.6","label":"Book 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.6"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}