{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 17.2","citation":"Augustine, Contra Faustum 17.2","ref":"17.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/17.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/17.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/17.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":193,"text":"Quid? quod etiam ex ipso sermone. quo praecepit non putare, quia uenerit legem soluere, magis intellegi detur, quia soluerit. neque enim nihil eo tale faciente Iudaei suspicari hoc possent. sed, nolite, inquit, putare, quia ueni soluere legem. agedum ergo, si ei et Iudaei dixissent, quid porro autem tu tale agis, unde hoc suspicari possimus? an quia circumcisionem derides, sabbatum uiolas, sacrificia respuis, confundis cibos? hoc est ergo: nolite putare? et quid hoc amplius quidue manifestius fieri potuit in destructionem legis ac prophetarum? aut si hoc adinplere est legem, quid erit soluere? quid? quod etiam lex et prophetae ne adinpletione quidem gaudent. adeo sibi pleni uidentur et consummati: quorum auctor ac pater non minus ei adici indignatur quam detrahi, ut scribens in deuteronomio dicat: haec praecepta, quae mando tibi hodie, Israhel, obseruabis; et caue, ne declines ab iisdem neque in sinistram neque in dextram, nec addas quicquam eis nec minuas, sed . in iisdem, perseuerabis. ut benedicat te dominus deus tuus? quapropter siue adinplendi causa Iesus legi aliquid et prophetis adiecit, in dextram uidetur lapsus, siue dempsit, ut destrueret, in sinistram; utrumque certe offendit legis auctorem idcircoque aut aliud aliquid significat istud aut falsum est.","prev":{"citation":"Contra Faustum 17.1","label":"Book 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/17.1"},"next":{"citation":"Contra Faustum 17.3","label":"Book 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/17.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/17.3"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}