{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 17.3","citation":"Augustine, Contra Faustum 17.3","ref":"17.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/17.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/17.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/17.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":398,"text":"AUGUSTINUS respondit:s o mirabilem insaniam de Christo aliquid narranti nolle credi Matthaeo et uelle credi Manichaeo! si Matthaeus non interfuit, cum Christus dixisset: non ueni soluere legem aut prophetas sed adinplere. et propterea non est ei credendum. numquid Manichaeus interfuit aut iam uel natus fuit, cum Christus inter homines adpareret? secundum hanc ergo fidei uestrae legem nihil ei de Christo testihcanti credere debuistis. nos autem non propterea dicimus non credendum esse Manichaeo, quia dictis factisque Christi non interfuit et longe post natus est. sed quia de Christo contra Christi discipulos loquitur et contra euangelium. quod illorum auctoritate firmatum est. habemus enim apostoli uocem. qui m spiritu sancto tales uenturos esse cernebat. unde fidelibus dicebat: si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit. nam si nemo de Christo uera dicit. nisi qui eum praesens uidit et audiuit. hodie de illo nemo uera dicit. porro si hodie propterea de illo fidelibus eius uera dicuntur, quia illi. qui uiderunt et audierunt. uel praedicando uel scribendo ea disseminauerunt: . cur ex ore Iohannis condiscipuli sui non posset uera Matthaeus audire de Christo, ubi ille adfuit et ipse non adfuit. si ex libro Iohannis possumus uera loqui de Christo non solum nos tanto post nati, sed etiam post nos alii nascituri? hinc enim non solum Matthaei uerum etiam Lucae ac Marci euangelium, qui eosdem discipulos secuti sunt. in non inparem auctoritatem receptum est. huc accedit. quia et ipse dominus potuit narrare Matthaeo, quod antequam eum uocasset. cum iis egerat, quos prius uocauerat. at enim hoc ipse Iohannes in euangelio suo ponere debuit. si hoc dictum a domino audierat. qui cum diceretur. praesens erat. quasi fieri non potuit. ut cum omnia, quae a domino audierat. scribere non posset. inter alia, quae praetermisit. et hoc praetermiserit. cum in alia scribenda esset intentus. nonne euangelium suum ita ipse conclusit dicens: et alia quidem multa fecit Iesus; quae si scriberentur singula, nec ipsum existimo capere mundum qui scribuntur libros? hic utique ostendit se scientem multa praetermisisse. sed si de lege et prophetis uos delectat Iohannis auctoritas, Iohanni credite adtestanti legi et prophetis. ipse scripsit. quod Esaias uiderit Christi gloriam. in eius habetis euangelio. unde iam paulo ante tractauimus. si crederetis Moysi. crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. undique tergiuersatio uestra contunditur. aperte dicite non uos credere Christi euangelio; nam qui in euangelio. quod uultis. creditis, quod uultis. non creditis. uobis potius quam euangelio creditis.","prev":{"citation":"Contra Faustum 17.2","label":"Book 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/17.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/17.2"},"next":{"citation":"Contra Faustum 17.4","label":"Book 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/17.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/17.4"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}