{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 18.1","citation":"Augustine, Contra Faustum 18.1","ref":"18.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/18.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/18.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":148,"text":"FAUSTUS dixit: Non ueni legem soluere sed adinplere. sed enim hoc, nisi aliud forte significat, a Christo dictum credere non minus tibi contrarium scias esse quam mihi. uterque enim nostrum sub hac opinione christianus est, quia Christum in destructionem legis ac prophetarum uenisse putauimus. quod si tu uerbo interim fateri non uis, attamen id operibus indicas. inde enim est. quod legis ac prophetarum praecepta et ipse contemnis, inde quod nouum testamentum Iesum condidisse utrique fatemur: quo quid aliud quam destructionem fatemur ueteris testamenti ? quae cum ita sint, quomodo Christum illud dixisse credemus, nisi ante nosmet ipsos damnemus stultae in praeteritum opinionis et ad paenitudinem recurramus obsequamurque legi de integro ac prophetis atque eorum curemus. qualiacumque sunt, obseruare mandata? quod cum fecerimus. tunc denique uere crediderimus dixisse Iesum. quia non uenerit legem soluere, sed adinplere. nunc autem falsum est. quia nec tu id credis, de quo me solum incusas.","prev":{"citation":"Contra Faustum 17.6","label":"Book 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/17.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/17.6"},"next":{"citation":"Contra Faustum 18.2","label":"Book 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/18.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/18.2"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}