{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 18.3","citation":"Augustine, Contra Faustum 18.3","ref":"18.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/18.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/18.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/18.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":176,"text":"Et tamen me quidem iam aduersus capituli huius necessitudinem Manichaea fides reddidit tutum, quae principio mihi non cunctis. quae ex saluatoris nomine scripta leguntur. passim credere persuasit, sed probare, si sint eadem uera, si sana. si incorrupta; esse enim permulta zizania. quae in contagium boni seminis scripturis paene omnibus noctiuagus quidam seminator insperserit. idcircoque me ne hic quidem terruerit sermo. quamuis reuerendi nominis prae se ferat inscriptionem. quia probare mihi adhuc ex proposito licet. utrumne et hic interdiani satoris et boni sit. an nocturni * illius et pessimi. tu uero, qui temere omnia credis. qui naturae beneficium rationem ex hominibus damnas, cui inter uerum falsumque iudicare religio est cuique bonum a contrario separare non minus formidini est quam infantibus maniae, quid facturus eris, cum te in capituli huius angustiam necessitas coget ? dico autem. cum te Iudaeus seu quia alter sermonis istius non inscius interpellabit, quid ita legis et prophetarum praecepta non serues, cum Christus eadem non se uenisse soluere dicat sed adinplere ? nempe cogeris aut uanae superstitioni succumbere aut capitulum profiteri falsum aut te Christi negare discipulum.","prev":{"citation":"Contra Faustum 18.2","label":"Book 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/18.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/18.2"},"next":{"citation":"Contra Faustum 18.4","label":"Book 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/18.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/18.4"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}