{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 18.7","citation":"Augustine, Contra Faustum 18.7","ref":"18.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/18.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/18.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/18.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":268,"text":"Nam sicut te Manichaeus inpiam docuit peruersitatem, ut ex euangelio, quod haeresim tuam non inpedit, hoc accipias, iquod autem inpedit, non accipias: sic nos apostolus docuit piam prouisionem, ut quisquis nobis adnuntiauerit praeter id. quod accepimus, anathema sit. unde christiani catholici et uos inter zizania numerant. quia dominus exposuit quid sit zizania non aliqua falsa ueris scripturis inmissa. sicut tu nterpretaris, sed homines filios maligni, id est imitatores diabolicae falsitatis. nec omnia temere credunt; et ideo Manichaeo ceterisque haereticis non utique credunt. nec rationem ex hominibus damnant; sed quam uos dicitis esse rationem. errorem esse conuincunt. nec uerum falsumque iudicare inpium putant; ideo uestram sectam falsissimam, fidem autem catholicam uerissimam iudicant. nec bonum a contrario separare formidant, sed malum non esse naturam, quia contra naturam est, intellegunt; non gentem nescio quam tenebrarum aduersum diuina regna a suo principio nascentem et rebellantem, quae uere ampliorem formidinem intulit deo uestro quam infantibus maniae; quippe quem dicitis, ne sua membra illius inpetu capta et uastata conspiciat, uelum contra se posuisse. proinde nullas ex hoc capitulo patiuntur angustias, quod quasi legis et prophetarum praecepta non seruent, quia et ex gratia Christi habent legitimam caritatem dei et proximi, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae et quaecumque ibi uel rebus gestis uel sacramentorum celebrationibus uel locutionum modis figurate prophetata sunt, in Christo et ecclesia inpleri cognoscunt. unde nec uanae superstitioni suc cumbimus nec illud euangelii capitulum falsum esse dicimus nec Christi discipulos nos negamus, quia ea ratione ueritatis, quam pro meis uiribus totiens exposui, non aliam legem nec alios prophetas quam eos, quos catholica tenet auctoritas, non uenit soluere, sed adinplere.","prev":{"citation":"Contra Faustum 18.6","label":"Book 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/18.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/18.6"},"next":{"citation":"Contra Faustum 19.1","label":"Book 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}