{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 19.18","citation":"Augustine, Contra Faustum 19.18","ref":"19.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":257,"text":"Quid habent ergo isti, unde legi et prophetis calumnientur, quod eos Christus soluere uenerit potius quam adinplere, quia christiani non obseruant, quae ibi praecepta sunt, cum ea sola non obseruent, per quae Christus promittebatur, et ideo non obseruent magis, quia eadem promissa iam Christus inpleuit, nec adhuc promittuntur, quia iam inpleta sunt, eorumque promissiua signa in eis terminari debuerunt, quos fides Christi haec adinplentis iam talibus inbutos inuenerat? numquid enim non obseruant christiani, quod in illa scriptura est: audi. Israhel, dominus deus tuus deus unus est; non facies tibi idolum et cetera huiusmodi? numquid non obseruant christiani, quod ibi dicitur: non accipias nomen domini dei tui in uanum? numquid ipsum sabbatum, quod ad intellegendam ueram requiem pertinet, non obseruant christiani? numquid honorem parentibus christiani non deferunt, quod ibi praeceptum est ? numquid a fornicationibus aut homicidiis aut furtis aut falsis testimoniis, a concupiscenda uxore proximi <aut a concupiscenda re proximi) non se temperant christiani? quae omnia in illa lege conscripta sunt. haec praecepta sunt morum, illa sacramenta sunt promissorum; haec inplentur per adiuuantem gratiam, illa per redditam ueritatem: utraque per Christum et illam gratiam semper donantem, nunc etiam reuelantem, et hanc ueritatem tunc promittentem, nunc exhibentem, quia lex per Moysen data est, gratia autem et ueritas per Iesum Christum facta est. denique ista. quae in recte uiuente conscientia conseruantur, fide per dilectionem operante conplentur; illa uero, quae in promittente significatione uersata sunt, rebus redditis transierunt. ita et ipsa non soluta. sed adinpleta sunt, quia ea non inrita nec fallacia Christus ostendit, cum id quod eorum significatione promittebatur exhibuit.","prev":{"citation":"Contra Faustum 19.17.21","label":"Book 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.17.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.17.21"},"next":{"citation":"Contra Faustum 19.19","label":"Book 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.19"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}