{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 19.2","citation":"Augustine, Contra Faustum 19.2","ref":"19.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":196,"text":"Sunt autem legum genera tria: unum quidem Hebraeorum, quod peccati et mortis Paulus appellat; aliud uero gentium, quod naturale uocat. gentes enim, inquit. naturaliter, quae legis sunt. faciunt; et eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. tertium uero genus legis est ueritas, quod perinde significans apostolus dicit: lex enim spiritus uitae in Christo Iesu liberauit me a lege peccati et mortis. tribus ergo existentibus legibus et Iesu . adseuerante nobis, quia non uenit soluere legem, sed adinplere,. non parua cura ac diligentia opus est. de qua earum dixerit intellegere. item prophetae alii sunt Iudaeorum, alii gentium. alii ueritatis. sed de Iudaeorum quidem nullus quaesiuerit: notum est enim. de gentium uero si quis ambigit, audiat Paulum, qui scribens ad Titum de Cretensibus dicit: dixit quidam proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, uentres pigri. ac per hoc dubitandum non est et gentes suos habere prophetas. necnon et ueritatem habere prophetas suos tam idem Paulus significat quam etiam Iesus. et Iesus quidem ubi dicit: ecce mitto ad uos sapientes et prophetas, et ex ipsis interficietis in singulis locis: Paulus uero cum dicit: ipse dominus constituit primo apostolos, deinde prophetas.","prev":{"citation":"Contra Faustum 19.1","label":"Book 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.1"},"next":{"citation":"Contra Faustum 19.3","label":"Book 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.3"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}