{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 19.22","citation":"Augustine, Contra Faustum 19.22","ref":"19.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":264,"text":"De non iurando autem, quia et hic illorum legem a Christo adinpletam esse dixisti, non possum adfirmare antiquos iustos non iurasse; nam et Paulum apostolum iurasse inuenimus. de uestro autem ore non tollitur crebra iuratio, cum iuretis per lumen, quod amatis cum muscis — neque enim lumen illud mentium ab istis oculis penitus alienum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. nostis aliqua ex parte cogitare - et per dominum uestrum Manichaeum, qui Manis lingua patria uocabatur. sed uos, ut apud Graecos nomen insaniae uitaretis, uelut declinato et prolongato nomine quasi fusionem addidistis, ubi amplius laberemini. sic enim mihi quidam uestrum exposuit, cur appellatus sit Manichaeus, ut scilicet in graeca lingua tamquam manna fundere uideretur, quia graece fundit XET dicitur: ubi quid egeritis nescio, nisi ut expressius uobis somniaremini insaniam. neque enim addidistis in parte priore nominis unam litteram, ut agnosceretur manna, sed addidistis in posteriore duas syllabas, non appellantes Mannicheum, sed Manichaeum, ut nihil aliud uobis tam prolixis et uanis sermonibus suis nisi insaniam fundere sonaret. saepissime iuratis et per paracletum, non sane illum, quem Christus discipulis promisit et misit, sed per eum ipsum, ut latine nomen eius interpreter. insanifusorem. cum ergo iurare numquam desinatis, uellem scire, quomodo intellegatis hanc quoque legis partem, quam uultis antiquissimam intellegi. quod uobis dominus adinpleuerit, et magis propter iurationes apostoli. nam uestra quae auctoritas est uel uobis ipsis, nedum mihi, aut cuiquam homini? unde puto iam clarere, quam sit aliter recipiendum, quod ait Christus: non ueni legem soluere, sed adinplere. non his uidelicet additamentis, quae uel ad expositionem pertinent propositarum antiquarum sententiarum uel ad conuersationem. non ad inpletionem.","prev":{"citation":"Contra Faustum 19.21","label":"Book 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.21"},"next":{"citation":"Contra Faustum 19.23","label":"Book 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.23"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}