{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 19.25.16-33","citation":"Augustine, Contra Faustum 19.25.16-33","ref":"19.25.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.25.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.25.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.25.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":268,"text":"peccat enim, qui exigit ultra debitum; non peccat autem, qui exigit debitum: sed tutius longe est a peccato iniusti exactoris. qui omnino non exigit debitum, praesertim ne cogatur et ipse reddere debitum ab eo, qui nullum habet debitum. possem ergo et ego sic ista ponere: dictum est antiquis: non iniuste uindicabis; ego autem dico, ne uindicetis quidem: adimpletio est sicut de iurando Faustus ait: dictum est \"non peierabis; ego autem dico, ne iuretis quidem; aeque adimpletio est.\" poteram ergo et ego ita dicere. si mihi per haec adiecta uerba, quod legi defuit, a Christo additum uideretur, ac non potius id, quod lex uolebat efficere. ne iniuste se quisquam uindicando peccaret, conseruari tutius. si omnino se non uindicaret, sicut id quod uolebat efficere, ne quisquam peierando peccaret, conseruari tutius, si non iuraret. nam si contrarium est: oculum pro oculo et: qui te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram. cur non sit contrarium: redde's domino iusiurandum tuum et: noli iurare omnino? et tamen illam non destructionem sed adimpletionem Faustus arbitratur, quod et hic debuit arbitrari. nam si \"uerum iura\" adimpletur dicendo \"ne iures cur non et \"iuste uindica\" adimpletur dicendo \"ne uindices?b sic ut ego in utroque conseruationem esse arbitror a peccato. quo uel falsum iuratur uel iniuste uindicatur, quamquam hoc de donanda omnino uindicta ualeat etiam ad illud, ut dimittendo huiusmodi debita etiam nobis dimitti mereamur. sed duro populo modus prius adhibendus fuit, quo discerneret non egredi debitum, ut edomita ira, quae ad inmoderatam uindictam rapit, iam qui uellet, tranquillus adtenderet. quid ipse deberet. quod sibi relaxari a domino cuperet, ut hac consideratione conseruo debitum relaxaret.","prev":{"citation":"Contra Faustum 19.25.1-15","label":"19.25.1 to 19.25.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.25.1"},"next":{"citation":"Contra Faustum 19.26","label":"Book 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.26"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}